[1] Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.[2] Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ?quid, dilecte votorum meorum ?[3] Ne dederis mulieribus substantiam tuam,et divitias tuas ad delendos reges.[4] Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;[5] et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum,et mutent causam filiorum pauperis.[6] Date siceram mœrentibus,et vinum his qui amaro sunt animo.[7] Bibant, et obliviscantur egestatis suæ,et doloris sui non recordentur amplius.[8] Aperi os tuum muto,et causis omnium filiorum qui pertranseunt.[9] Aperi os tuum, decerne quod justum est,et judica inopem et pauperem.[10] Mulierem fortem quis inveniet ?procul et de ultimis finibus pretium ejus.[11] Confidit in ea cor viri sui,et spoliis non indigebit.[12] Reddet ei bonum, et non malum,omnibus diebus vitæ suæ.[13] Quæsivit lanam et linum,et operata est consilia manuum suarum.[14] Facta est quasi navis institoris,de longe portans panem suum.[15] Et de nocte surrexit,deditque prædam domesticis suis,et cibaria ancillis suis.[16] Consideravit agrum, et emit eum ;de fructu manuum suarum plantavit vineam.[17] Accinxit fortitudine lumbos suos,et roboravit brachium suum.[18] Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;non extinguetur in nocte lucerna ejus.[19] Manum suam misit ad fortia,et digiti ejus apprehenderunt fusum.[20] Manum suam aperuit inopi,et palmas suas extendit ad pauperem.[21] Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ;omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.[22] Stragulatam vestem fecit sibi ;byssus et purpura indumentum ejus.[23] Nobilis in portis vir ejus,quando sederit cum senatoribus terræ.[24] Sindonem fecit, et vendidit,et cingulum tradidit Chananæo.[25] Fortitudo et decor indumentum ejus,et ridebit in die novissimo.[26] Os suum aperuit sapientiæ,et lex clementiæ in lingua ejus.[27] Consideravit semitas domus suæ,et panem otiosa non comedit.[28] Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ;vir ejus, et laudavit eam.[29] Multæ filiæ congregaverunt divitias ;tu supergressa es universas.[30] Fallax gratia, et vana est pulchritudo :mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.[31] Date ei de fructu manuum suarum,et laudent eam in portis opera ejus.