[1] Melior est pauper qui ambulat in simplicitate suaquam dives torquens labia sua, et insipiens.[2] Ubi non est scientia animæ, non est bonum,et qui festinus est pedibus offendet.[3] Stultitia hominis supplantat gressus ejus,et contra Deum fervet animo suo.[4] Divitiæ addunt amicos plurimos ;a paupere autem et hi quos habuit separantur.[5] Testis falsus non erit impunitus,et qui mendacia loquitur non effugiet.[6] Multi colunt personam potentis,et amici sunt dona tribuentis.[7] Fratres hominis pauperis oderunt eum ;insuper et amici procul recesserunt ab eo.Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;[8] qui autem possessor est mentis diligit animam suam,et custos prudentiæ inveniet bona.[9] Falsus testis non erit impunitus,et qui loquitur mendacia peribit.[10] Non decent stultum deliciæ,nec servum dominari principibus.[11] Doctrina viri per patientiam noscitur,et gloria ejus est iniqua prætergredi.[12] Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.[13] Dolor patris filius stultus,et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.[14] Domus et divitiæ dantur a parentibus ;a Domino autem proprie uxor prudens.[15] Pigredo immittit soporem,et anima dissoluta esuriet.[16] Qui custodit mandatum custodit animam suam ;qui autem negligit viam suam mortificabitur.[17] Fœneratur Domino qui miseretur pauperis,et vicissitudinem suam reddet ei.[18] Erudi filium tuum ; ne desperes :ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.[19] Qui impatiens est sustinebit damnum,et cum rapuerit, aliud apponet.[20] Audi consilium, et suscipe disciplinam,ut sis sapiens in novissimis tuis.[21] Multæ cogitationes in corde viri ;voluntas autem Domini permanebit.[22] Homo indigens misericors est,et melior est pauper quam vir mendax.[23] Timor Domini ad vitam,et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.[24] Abscondit piger manum suam sub ascella,nec ad os suum applicat eam.[25] Pestilente flagellato stultus sapientior erit ;si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.[26] Qui affligit patrem, et fugat matrem,ignominiosus est et infelix.[27] Non cesses, fili, audire doctrinam,nec ignores sermones scientiæ.[28] Testis iniquus deridet judicium,et os impiorum devorat iniquitatem.[29] Parata sunt derisoribus judicia,et mallei percutientes stultorum corporibus.