[1] Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.[2] Gloria Dei est celare verbum,et gloria regum investigare sermonem.[3] Cælum sursum, et terra deorsum,et cor regum inscrutabile.[4] Aufer rubiginem de argento,et egredietur vas purissimum.[5] Aufer impietatem de vultu regis,et firmabitur justitia thronus ejus.[6] Ne gloriosus appareas coram rege,et in loco magnorum ne steteris.[7] Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc,quam ut humilieris coram principe.[8] Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito,ne postea emendare non possis,cum dehonestaveris amicum tuum.[9] Causam tuam tracta cum amico tuo,et secretum extraneo ne reveles :[10] ne forte insultet tibi cum audierit,et exprobrare non cesset.Gratia et amicitia liberant :quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.[11] Mala aurea in lectis argenteis,qui loquitur verbum in tempore suo.[12] Inauris aurea, et margaritum fulgens,qui arguit sapientem et aurem obedientem.[13] Sicut frigus nivis in die messis,ita legatus fidelis ei qui misit eum :animam ipsius requiescere facit.[14] Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes,vir gloriosus et promissa non complens.[15] Patientia lenietur princeps,et lingua mollis confringet duritiam.[16] Mel invenisti : comede quod sufficit tibi,ne forte satiatus evomas illud.[17] Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,nequando satiatus oderit te.[18] Jaculum, et gladius, et sagitta acuta,homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.[19] Dens putridus, et pes lassus,qui sperat super infideli in die angustiæ,[20] et amittit pallium in die frigoris.Acetum in nitro,qui cantat carmina cordi pessimo.Sicut tinea vestimento, et vermis ligno,ita tristitia viri nocet cordi.[21] Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ;si sitierit, da ei aquam bibere :[22] prunas enim congregabis super caput ejus,et Dominus reddet tibi.[23] Ventus aquilo dissipat pluvias,et facies tristis linguam detrahentem.[24] Melius est sedere in angulo domatisquam cum muliere litigiosa et in domo communi.[25] Aqua frigida animæ sitienti,et nuntius bonus de terra longinqua.[26] Fons turbatus pede et vena corrupta,justus cadens coram impio.[27] Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum,sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.[28] Sicut urbs patens et absque murorum ambitu,ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.