[1] Quando sederis ut comedas cum principe,diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.[2] Et statue cultrum in gutture tuo :si tamen habes in potestate animam tuam.[3] Ne desideres de cibis ejus,in quo est panis mendacii.[4] Noli laborare ut diteris,sed prudentiæ tuæ pone modum.[5] Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.[6] Ne comedas cum homine invido,et ne desideres cibos ejus :[7] quoniam in similitudinem arioli et conjectorisæstimat quod ignorat.Comede et bibe, dicet tibi ;et mens ejus non est tecum.[8] Cibos quos comederas evomes,et perdes pulchros sermones tuos.[9] In auribus insipientium ne loquaris,qui despicient doctrinam eloquii tui.[10] Ne attingas parvulorum terminos,et agrum pupillorum ne introëas :[11] propinquus enim illorum fortis est,et ipse judicabit contra te causam illorum.[12] Ingrediatur ad doctrinam cor tuum,et aures tuæ ad verba scientiæ.[13] Noli subtrahere a puero disciplinam :si enim percusseris eum virga, non morietur.[14] Tu virga percuties eum,et animam ejus de inferno liberabis.[15] Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,gaudebit tecum cor meum :[16] et exsultabunt renes mei,cum locuta fuerint rectum labia tua.[17] Non æmuletur cor tuum peccatores,sed in timore Domini esto tota die :[18] quia habebis spem in novissimo,et præstolatio tua non auferetur.[19] Audi, fili mi, et esto sapiens,et dirige in via animum tuum.[20] Noli esse in conviviis potatorum,nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :[21] quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur,et vestietur pannis dormitatio.[22] Audi patrem tuum, qui genuit te,et ne contemnas cum senuerit mater tua.[23] Veritatem eme, et noli vendere sapientiam,et doctrinam, et intelligentiam.[24] Exsultat gaudio pater justi ;qui sapientem genuit, lætabitur in eo.[25] Gaudeat pater tuus et mater tua,et exsultet quæ genuit te.[26] Præbe, fili mi, cor tuum mihi,et oculi tui vias meas custodiant.[27] Fovea enim profunda est meretrix,et puteus angustus aliena.[28] Insidiatur in via quasi latro,et quos incautos viderit, interficiet.[29] Cui væ ? cujus patri væ ?cui rixæ ? cui foveæ ?cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?[30] nonne his qui commorantur in vino,et student calicibus epotandis ?[31] Ne intuearis vinum quando flavescit,cum splenduerit in vitro color ejus :ingreditur blande,[32] sed in novissimo mordebit ut coluber,et sicut regulus venena diffundet.[33] Oculi tui videbunt extraneas,et cor tuum loquetur perversa.[34] Et eris sicut dormiens in medio mari,et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.[35] Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ;traxerunt me, et ego non sensi.Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?