Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Proverbia / Capitulum 9

[1] Sapientia ædificavit sibi domum :
excidit columnas septem.
[2] Immolavit victimas suas, miscuit vinum,
et proposuit mensam suam.
[3] Misit ancillas suas ut vocarent
ad arcem et ad mœnia civitatis.
[4] Si quis est parvulus, veniat ad me.
Et insipientibus locuta est :
[5] Venite, comedite panem meum,
et bibite vinum quod miscui vobis.
[6] Relinquite infantiam, et vivite,
et ambulate per vias prudentiæ.

[7] Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit,
et qui arguit impium, sibi maculam generat.
[8] Noli arguere derisorem, ne oderit te :
argue sapientem, et diliget te.
[9] Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ;
doce justum, et festinabit accipere.
[10] Principium sapientiæ timor Domini,
et scientia sanctorum prudentia.
[11] Per me enim multiplicabuntur dies tui,
et addentur tibi anni vitæ.
[12] Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ;
si autem illusor, solus portabis malum.

[13] Mulier stulta et clamosa,
plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
[14] sedit in foribus domus suæ,
super sellam in excelso urbis loco,
[15] ut vocaret transeuntes per viam,
et pergentes itinere suo :
[16] Qui est parvulus declinet ad me.
Et vecordi locuta est :
[17] Aquæ furtivæ dulciores sunt,
et panis absconditus suavior.
[18] Et ignoravit quod ibi sint gigantes,
et in profundis inferni convivæ ejus.