[1] Melior est buccella sicca cum gaudioquam domus plena victimis cum jurgio.[2] Servus sapiens dominabitur filiis stultis,et inter fratres hæreditatem dividet.[3] Sicut igne probatur argentum et aurum camino,ita corda probat Dominus.[4] Malus obedit linguæ iniquæ,et fallax obtemperat labiis mendacibus.[5] Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus,et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.[6] Corona senum filii filiorum,et gloria filiorum patres eorum.[7] Non decent stultum verba composita,nec principem labium mentiens.[8] Gemma gratissima exspectatio præstolantis ;quocumque se vertit, prudenter intelligit.[9] Qui celat delictum quærit amicitias ;qui altero sermone repetit, separat fœderatos.[10] Plus proficit correptio apud prudentem,quam centum plagæ apud stultum.[11] Semper jurgia quærit malus :angelus autem crudelis mittetur contra eum.[12] Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus,quam fatuo confidenti in stultitia sua.[13] Qui reddit mala pro bonis,non recedet malum de domo ejus.[14] Qui dimittit aquam caput est jurgiorum,et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.[15] Qui justificat impium, et qui condemnat justum,abominabilis est uterque apud Deum.[16] Quid prodest stulto habere divitias,cum sapientiam emere non possit ?Qui altum facit domum suam quærit ruinam,et qui evitat discere incidet in mala.[17] Omni tempore diligit qui amicus est,et frater in angustiis comprobatur.[18] Stultus homo plaudet manibus,cum spoponderit pro amico suo.[19] Qui meditatur discordias diligit rixas,et qui exaltat ostium quærit ruinam.[20] Qui perversi cordis est non inveniet bonum,et qui vertit linguam incidet in malum.[21] Natus est stultus in ignominiam suam ;sed nec pater in fatuo lætabitur.[22] Animus gaudens ætatem floridam facit ;spiritus tristis exsiccat ossa.[23] Munera de sinu impius accipit,ut pervertat semitas judicii.[24] In facie prudentis lucet sapientia ;oculi stultorum in finibus terræ.[25] Ira patris filius stultus,et dolor matris quæ genuit eum.[26] Non est bonum damnum inferre justo,nec percutere principem qui recta judicat.[27] Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est,et pretiosi spiritus vir eruditus.[28] Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur,et si compresserit labia sua, intelligens.