[1] Hominis est animam præparare,et Domini gubernare linguam.[2] Omnes viæ hominis patent oculis ejus ;spirituum ponderator est Dominus.[3] Revela Domino opera tua,et dirigentur cogitationes tuæ.[4] Universa propter semetipsum operatus est Dominus ;impium quoque ad diem malum.[5] Abominatio Domini est omnis arrogans ;etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens.Initium viæ bonæ facere justitiam ;accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.[6] Misericordia et veritate redimitur iniquitas,et in timore Domini declinatur a malo.[7] Cum placuerint Domino viæ hominis,inimicos quoque ejus convertet ad pacem.[8] Melius est parum cum justitiaquam multi fructus cum iniquitate.[9] Cor hominis disponit viam suam,sed Domini est dirigere gressus ejus.[10] Divinatio in labiis regis ;in judicio non errabit os ejus.[11] Pondus et statera judicia Domini sunt,et opera ejus omnes lapides sacculi.[12] Abominabiles regi qui agunt impie,quoniam justitia firmatur solium.[13] Voluntas regum labia justa ;qui recta loquitur diligetur.[14] Indignatio regis nuntii mortis,et vir sapiens placabit eam.[15] In hilaritate vultus regis vita,et clementia ejus quasi imber serotinus.[16] Posside sapientiam, quia auro melior est,et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.[17] Semita justorum declinat mala ;custos animæ suæ servat viam suam.[18] Contritionem præcedit superbia,et ante ruinam exaltatur spiritus.[19] Melius est humiliari cum mitibusquam dividere spolia cum superbis.[20] Eruditus in verbo reperiet bona,et qui sperat in Domino beatus est.[21] Qui sapiens est corde appellabitur prudens,et qui dulcis eloquio majora percipiet.[22] Fons vitæ eruditio possidentis ;doctrina stultorum fatuitas.[23] Cor sapientis erudiet os ejus,et labiis ejus addet gratiam.[24] Favus mellis composita verba ;dulcedo animæ sanitas ossium.[25] Est via quæ videtur homini recta,et novissima ejus ducunt ad mortem.[26] Anima laborantis laborat sibi,quia compulit eum os suum.[27] Vir impius fodit malum,et in labiis ejus ignis ardescit.[28] Homo perversus suscitat lites,et verbosus separat principes.[29] Vir iniquus lactat amicum suum,et ducit eum per viam non bonam.[30] Qui attonitis oculis cogitat prava,mordens labia sua perficit malum.[31] Corona dignitatis senectus,quæ in viis justitiæ reperietur.[32] Melior est patiens viro forti,et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.[33] Sortes mittuntur in sinum,sed a Domino temperantur.