Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Proverbia / Capitulum 29

[1] Viro qui corripientem dura cervice contemnit,
repentinus ei superveniet interitus,
et eum sanitas non sequetur.
[2] In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ;
cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
[3] Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ;
qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
[4] Rex justus erigit terram ;
vir avarus destruet eam.
[5] Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo
rete expandit gressibus ejus.
[6] Peccantem virum iniquum involvet laqueus,
et justus laudabit atque gaudebit.
[7] Novit justus causam pauperum ;
impius ignorat scientiam.
[8] Homines pestilentes dissipant civitatem ;
sapientes vero avertunt furorem.
[9] Vir sapiens si cum stulto contenderit,
sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
[10] Viri sanguinum oderunt simplicem ;
justi autem quærunt animam ejus.
[11] Totum spiritum suum profert stultus ;
sapiens differt, et reservat in posterum.
[12] Princeps qui libenter audit verba mendacii,
omnes ministros habet impios.
[13] Pauper et creditor obviaverunt sibi :
utriusque illuminator est Dominus.
[14] Rex qui judicat in veritate pauperes,
thronus ejus in æternum firmabitur.

[15] Virga atque correptio tribuit sapientiam ;
puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
[16] In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,
et justi ruinas eorum videbunt.
[17] Erudi filium tuum, et refrigerabit te,
et dabit delicias animæ tuæ.
[18] Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;
qui vero custodit legem beatus est.
[19] Servus verbis non potest erudiri,
quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
[20] Vidisti hominem velocem ad loquendum ?
stultitia magis speranda est quam illius correptio.
[21] Qui delicate a pueritia nutrit servum suum
postea sentiet eum contumacem.

[22] Vir iracundus provocat rixas,
et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
[23] Superbum sequitur humilitas,
et humilem spiritu suscipiet gloria.
[24] Qui cum fure participat odit animam suam ;
adjurantem audit, et non indicat.
[25] Qui timet hominem cito corruet ;
qui sperat in Domino sublevabitur.
[26] Multi requirunt faciem principis,
et judicium a Domino egreditur singulorum.
[27] Abominantur justi virum impium,
et abominantur impii eos qui in recta sunt via.
Verbum custodiens filius
extra perditionem erit.