Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Proverbia / Capitulum 3

[1] Fili mi, ne obliviscaris legis meæ,
et præcepta mea cor tuum custodiat :
[2] longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem,
apponent tibi.
[3] Misericordia et veritas te non deserant ;
circumda eas gutturi tuo,
et describe in tabulis cordis tui :
[4] et invenies gratiam, et disciplinam bonam,
coram Deo et hominibus.
[5] Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo,
et ne innitaris prudentiæ tuæ.
[6] In omnibus viis tuis cogita illum,
et ipse diriget gressus tuos.
[7] Ne sis sapiens apud temetipsum ;
time Deum, et recede a malo :
[8] sanitas quippe erit umbilico tuo,
et irrigatio ossium tuorum.
[9] Honora Dominum de tua substantia,
et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :
[10] et implebuntur horrea tua saturitate,
et vino torcularia tua redundabunt.

[11] Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias,
nec deficias cum ab eo corriperis :
[12] quem enim diligit Dominus, corripit,
et quasi pater in filio complacet sibi.
[13] Beatus homo qui invenit sapientiam,
et qui affluit prudentia.
[14] Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti,
et auri primi et purissimi fructus ejus.
[15] Pretiosior est cunctis opibus,
et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
[16] Longitudo dierum in dextera ejus,
et in sinistra illius divitiæ et gloria.
[17] Viæ ejus viæ pulchræ,
et omnes semitæ illius pacificæ.
[18] Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam,
et qui tenuerit eam beatus.
[19] Dominus sapientia fundavit terram ;
stabilivit cælos prudentia.
[20] Sapientia illius eruperunt abyssi,
et nubes rore concrescunt.

[21] Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis.
Custodi legem atque consilium,
[22] et erit vita animæ tuæ,
et gratia faucibus tuis.
[23] Tunc ambulabis fiducialiter in via tua,
et pes tuus non impinget.
[24] Si dormieris, non timebis ;
quiesces, et suavis erit somnus tuus.
[25] Ne paveas repentino terrore,
et irruentes tibi potentias impiorum.
[26] Dominus enim erit in latere tuo,
et custodiet pedem tuum, ne capiaris.

[27] Noli prohibere benefacere eum qui potest :
si vales, et ipse benefac.
[28] Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi :
cum statim possis dare.
[29] Ne moliaris amico tuo malum,
cum ille in te habeat fiduciam.
[30] Ne contendas adversus hominem frustra,
cum ipse tibi nihil mali fecerit.
[31] Ne æmuleris hominem injustum,
nec imiteris vias ejus :
[32] quia abominatio Domini est omnis illusor,
et cum simplicibus sermocinatio ejus.
[33] Egestas a Domino in domo impii ;
habitacula autem justorum benedicentur.
[34] Ipse deludet illusores,
et mansuetis dabit gratiam.
[35] Gloriam sapientes possidebunt ;
stultorum exaltatio ignominia.