[1] Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,defixisti apud extraneum manum tuam :[2] illaqueatus es verbis oris tui,et captus propriis sermonibus.[3] Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,quia incidisti in manum proximi tui.Discurre, festina, suscita amicum tuum.[4] Ne dederis somnum oculis tuis,nec dormitent palpebræ tuæ.[5] Eruere quasi damula de manu,et quasi avis de manu aucupis.[6] Vade ad formicam, o piger,et considera vias ejus, et disce sapientiam.[7] Quæ cum non habeat ducem,nec præceptorem, nec principem,[8] parat in æstate cibum sibi,et congregat in messe quod comedat.[9] Usquequo, piger, dormies ?quando consurges e somno tuo ?[10] Paululum dormies, paululum dormitabis,paululum conseres manus ut dormias ;[11] et veniet tibi quasi viator egestas,et pauperies quasi vir armatus.Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,et egestas longe fugiet a te.[12] Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;[13] annuit oculis, terit pede, digito loquitur,[14] pravo corde machinatur malum,et omni tempore jurgia seminat.[15] Huic extemplo veniet perditio sua,et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.[16] Sex sunt quæ odit Dominus,et septimum detestatur anima ejus :[17] oculos sublimes, linguam mendacem,manus effundentes innoxium sanguinem,[18] cor machinans cogitationes pessimas,pedes veloces ad currendum in malum,[19] proferentem mendacia testem fallacem,et eum qui seminat inter fratres discordias.[20] Conserva, fili mi, præcepta patris tui,et ne dimittas legem matris tuæ.[21] Liga ea in corde tuo jugiter,et circumda gutturi tuo.[22] Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;cum dormieris, custodiant te :et evigilans loquere cum eis.[23] Quia mandatum lucerna est, et lex lux,et via vitæ increpatio disciplinæ :[24] ut custodiant te a muliere mala,et a blanda lingua extraneæ.[25] Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,nec capiaris nutibus illius :[26] pretium enim scorti vix est unius panis,mulier autem viri pretiosam animam capit.[27] Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,ut vestimenta illius non ardeant ?[28] aut ambulare super prunas,ut non comburantur plantæ ejus ?[29] sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,non erit mundus cum tetigerit eam.[30] Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit :furatur enim ut esurientem impleat animam ;[31] deprehensus quoque reddet septuplum,et omnem substantiam domus suæ tradet.[32] Qui autem adulter est,propter cordis inopiam perdet animam suam ;[33] turpitudinem et ignominiam congregat sibi,et opprobrium illius non delebitur :[34] quia zelus et furor virinon parcet in die vindictæ,[35] nec acquiescet cujusquam precibus,nec suscipiet pro redemptione dona plurima.