Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Proverbia / Capitulum 21

[1] Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini :
quocumque voluerit, inclinabit illud.
[2] Omnis via viri recta sibi videtur :
appendit autem corda Dominus.
[3] Facere misericordiam et judicium
magis placet Domino quam victimæ.
[4] Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ;
lucerna impiorum peccatum.
[5] Cogitationes robusti semper in abundantia ;
omnis autem piger semper in egestate est.

[6] Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,
et impingetur ad laqueos mortis.
[7] Rapinæ impiorum detrahent eos,
quia noluerunt facere judicium.
[8] Perversa via viri aliena est ;
qui autem mundus est, rectum opus ejus.
[9] Melius est sedere in angulo domatis,
quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
[10] Anima impii desiderat malum :
non miserebitur proximo suo.
[11] Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus,
et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
[12] Excogitat justus de domo impii,
ut detrahat impios a malo.

[13] Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,
et ipse clamabit, et non exaudietur.
[14] Munus absconditum extinguit iras,
et donum in sinu indignationem maximam.
[15] Gaudium justo est facere judicium,
et pavor operantibus iniquitatem.
[16] Vir qui erraverit a via doctrinæ
in cœtu gigantum commorabitur.
[17] Qui diligit epulas in egestate erit ;
qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
[18] Pro justo datur impius,
et pro rectis iniquus.
[19] Melius est habitare in terra deserta
quam cum muliere rixosa et iracunda.
[20] Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi :
et imprudens homo dissipabit illud.
[21] Qui sequitur justitiam et misericordiam
inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
[22] Civitatem fortium ascendit sapiens,
et destruxit robur fiduciæ ejus.
[23] Qui custodit os suum et linguam suam
custodit ab angustiis animam suam.
[24] Superbus et arrogans vocatur indoctus,
qui in ira operatur superbiam.
[25] Desideria occidunt pigrum :
noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
[26] Tota die concupiscit et desiderat ;
qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
[27] Hostiæ impiorum abominabiles,
quia offeruntur ex scelere.
[28] Testis mendax peribit ;
vir obediens loquetur victoriam.
[29] Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ;
qui autem rectus est corrigit viam suam.
[30] Non est sapientia, non est prudentia,
non est consilium contra Dominum.
[31] Equus paratur ad diem belli ;
Dominus autem salutem tribuit.