[1] Fili mi, attende ad sapientiam meam,et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :[2] ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.Ne attendas fallaciæ mulieris ;[3] favus enim distillans labia meretricis,et nitidius oleo guttur ejus :[4] novissima autem illius amara quasi absinthium,et acuta quasi gladius biceps.[5] Pedes ejus descendunt in mortem,et ad inferos gressus illius penetrant.[6] Per semitam vitæ non ambulant ;vagi sunt gressus ejus et investigabiles.[7] Nunc ergo fili mi, audi me,et ne recedas a verbis oris mei.[8] Longe fac ab ea viam tuam,et ne appropinques foribus domus ejus.[9] Ne des alienis honorem tuum,et annos tuos crudeli :[10] ne forte impleantur extranei viribus tuis,et labores tui sint in domo aliena,[11] et gemas in novissimis,quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum,et dicas : [12] Cur detestatus sum disciplinam,et increpationibus non acquievit cor meum,[13] nec audivi vocem docentium me,et magistris non inclinavi aurem meam ?[14] pene fui in omni malo,in medio ecclesiæ et synagogæ.[15] Bibe aquam de cisterna tua,et fluenta putei tui ;[16] deriventur fontes tui foras,et in plateis aquas tuas divide.[17] Habeto eas solus,nec sint alieni participes tui.[18] Sit vena tua benedicta,et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.[19] Cerva carissima, et gratissimus hinnulus :ubera ejus inebrient te in omni tempore ;in amore ejus delectare jugiter.[20] Quare seduceris, fili mi, ab aliena,et foveris in sinu alterius ?[21] Respicit Dominus vias hominis,et omnes gressus ejus considerat.[22] Iniquitates suas capiunt impium,et funibus peccatorum suorum constringitur.[23] Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.