[1] Audite, filii, disciplinam patris,et attendite ut sciatis prudentiam.[2] Donum bonum tribuam vobis :legem meam ne derelinquatis.[3] Nam et ego filius fui patris mei,tenellus et unigenitus coram matre mea.[4] Et docebat me, atque dicebat :Suscipiat verba mea cor tuum ;custodi præcepta mea, et vives.[5] Posside sapientiam, posside prudentiam :ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.[6] Ne dimittas eam, et custodiet te :dilige eam, et conservabit te.[7] Principium sapientiæ : posside sapientiam,et in omni possessione tua acquire prudentiam.[8] Arripe illam, et exaltabit te ;glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.[9] Dabit capiti tuo augmenta gratiarum,et corona inclyta proteget te.[10] Audi, fili mi, et suscipe verba mea,ut multiplicentur tibi anni vitæ.[11] Viam sapientiæ monstrabo tibi ;ducam te per semitas æquitatis :[12] quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui,et currens non habebis offendiculum.[13] Tene disciplinam, ne dimittas eam ;custodi illam, quia ipsa est vita tua.[14] Ne delecteris in semitis impiorum,nec tibi placeat malorum via.[15] Fuge ab ea, nec transeas per illam ;declina, et desere eam.[16] Non enim dormiunt nisi malefecerint,et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.[17] Comedunt panem impietatis,et vinum iniquitatis bibunt.[18] Justorum autem semita quasi lux splendens procedit,et crescit usque ad perfectam diem.[19] Via impiorum tenebrosa ;nesciunt ubi corruant.[20] Fili mi, ausculta sermones meos,et ad eloquia mea inclina aurem tuam.[21] Ne recedant ab oculis tuis :custodi ea in medio cordis tui :[22] vita enim sunt invenientibus ea,et universæ carni sanitas.[23] Omni custodia serva cor tuum,quia ex ipso vita procedit.[24] Remove a te os pravum,et detrahentia labia sint procul a te.[25] Oculi tui recta videant,et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.[26] Dirige semitam pedibus tuis,et omnes viæ tuæ stabilientur.[27] Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ;averte pedem tuum a malo :vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus :perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt.Ipse autem rectos faciet cursus tuos,itinera autem tua in pace producet.