[1] Filius sapiens doctrina patris ;qui autem illusor est non audit cum arguitur.[2] De fructu oris sui homo satiabitur bonis :anima autem prævaricatorum iniqua.[3] Qui custodit os suum custodit animam suam ;qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.[4] Vult et non vult piger ;anima autem operantium impinguabitur.[5] Verbum mendax justus detestabitur ;impius autem confundit, et confundetur.[6] Justitia custodit innocentis viam,impietas autem peccatorem supplantat.[7] Est quasi dives, cum nihil habeat,et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.[8] Redemptio animæ viri divitiæ suæ ;qui autem pauper est, increpationem non sustinet.[9] Lux justorum lætificat :lucerna autem impiorum extinguetur.[10] Inter superbos semper jurgia sunt ;qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.[11] Substantia festinata minuetur ;quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.[12] Spes quæ differtur affligit animam ;lignum vitæ desiderium veniens.[13] Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ;qui autem timet præceptum, in pace versabitur.Animæ dolosæ errant in peccatis :justi autem misericordes sunt, et miserantur.[14] Lex sapientis fons vitæ,ut declinet a ruina mortis.[15] Doctrina bona dabit gratiam ;in itinere contemptorum vorago.[16] Astutus omnia agit cum consilio ;qui autem fatuus est aperit stultitiam.[17] Nuntius impii cadet in malum ;legatus autem fidelis, sanitas.[18] Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ;qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.[19] Desiderium si compleatur delectat animam ;detestantur stulti eos qui fugiunt mala.[20] Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ;amicus stultorum similis efficietur.[21] Peccatores persequitur malum,et justis retribuentur bona.[22] Bonus reliquit hæredes filios et nepotes,et custoditur justo substantia peccatoris.[23] Multi cibi in novalibus patrum,et aliis congregantur absque judicio.[24] Qui parcit virgæ odit filium suum ;qui autem diligit illum instanter erudit.[25] Justus comedit et replet animam suam ;venter autem impiorum insaturabilis.