[1] Fili mi, si susceperis sermones meos,et mandata mea absconderis penes te :[2] ut audiat sapientiam auris tua,inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.[3] Si enim sapientiam invocaveris,et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;[4] si quæsieris eam quasi pecuniam,et sicut thesauros effoderis illam :[5] tunc intelliges timorem Domini,et scientiam Dei invenies,[6] quia Dominus dat sapientiam,et ex ore ejus prudentia et scientia.[7] Custodiet rectorum salutem,et proteget gradientes simpliciter,[8] servans semitas justitiæ,et vias sanctorum custodiens.[9] Tunc intelliges justitiam, et judicium,et æquitatem, et omnem semitam bonam.[10] Si intraverit sapientia cor tuum,et scientia animæ tuæ placuerit,[11] consilium custodiet te,et prudentia servabit te :[12] ut eruaris a via mala,et ab homine qui perversa loquitur ;[13] qui relinquunt iter rectum,et ambulant per vias tenebrosas ;[14] qui lætantur cum malefecerint,et exsultant in rebus pessimis ;[15] quorum viæ perversæ sunt,et infames gressus eorum.[16] Ut eruaris a muliere aliena,et ab extranea quæ mollit sermones suos,[17] et relinquit ducem pubertatis suæ,[18] et pacti Dei sui oblita est.Inclinata est enim ad mortem domus ejus,et ad inferos semitæ ipsius.[19] Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,nec apprehendent semitas vitæ.[20] Ut ambules in via bona,et calles justorum custodias :[21] qui enim recti sunt habitabunt in terra,et simplices permanebunt in ea ;[22] impii vero de terra perdentur,et qui inique agunt auferentur ex ea.