[1] Occasiones quærit qui vult recedere ab amico :omni tempore erit exprobrabilis.[2] Non recipit stultus verba prudentiæ,nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.[3] Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ;sed sequitur eum ignominia et opprobrium.[4] Aqua profunda verba ex ore viri,et torrens redundans fons sapientiæ.[5] Accipere personam impii non est bonum,ut declines a veritate judicii.[6] Labia stulti miscent se rixis,et os ejus jurgia provocat.[7] Os stulti contritio ejus,et labia ipsius ruina animæ ejus.[8] Verba bilinguis quasi simplicia,et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.Pigrum dejicit timor ;animæ autem effeminatorum esurient.[9] Qui mollis et dissolutus est in opere suofrater est sua opera dissipantis.[10] Turris fortissima nomen Domini ;ad ipsum currit justus, et exaltabitur.[11] Substantia divitis urbs roboris ejus,et quasi murus validus circumdans eum.[12] Antequam conteratur, exaltatur cor hominis,et antequam glorificetur, humiliatur.[13] Qui prius respondet quam audiat,stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.[14] Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ;spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?[15] Cor prudens possidebit scientiam,et auris sapientium quærit doctrinam.[16] Donum hominis dilatat viam ejus,et ante principes spatium ei facit.[17] Justus prior est accusator sui :venit amicus ejus, et investigabit eum.[18] Contradictiones comprimit sors,et inter potentes quoque dijudicat.[19] Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma,et judicia quasi vectes urbium.[20] De fructu oris viri replebitur venter ejus,et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.[21] Mors et vita in manu linguæ ;qui diligunt eam comedent fructus ejus.[22] Qui invenit mulierem bonam invenit bonum,et hauriet jucunditatem a Domino.Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ;qui autem tenet adulteram stultus est et impius.[23] Cum obsecrationibus loquetur pauper,et dives effabitur rigide.[24] Vir amabilis ad societatemmagis amicus erit quam frater.