[1] Sapiens mulier ædificat domum suam ;insipiens exstructam quoque manibus destruet.[2] Ambulans recto itinere, et timens Deum,despicitur ab eo qui infami graditur via.[3] In ore stulti virga superbiæ ;labia autem sapientium custodiunt eos.[4] Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ;ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.[5] Testis fidelis non mentitur ;profert autem mendacium dolosus testis.[6] Quærit derisor sapientiam, et non invenit ;doctrina prudentium facilis.[7] Vade contra virum stultum,et nescit labia prudentiæ.[8] Sapientia callidi est intelligere viam suam,et imprudentia stultorum errans.[9] Stultus illudet peccatum,et inter justos morabitur gratia.[10] Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,in gaudio ejus non miscebitur extraneus.[11] Domus impiorum delebitur :tabernacula vero justorum germinabunt.[12] Est via quæ videtur homini justa,novissima autem ejus deducunt ad mortem.[13] Risus dolore miscebitur,et extrema gaudii luctus occupat.[14] Viis suis replebitur stultus,et super eum erit vir bonus.[15] Innocens credit omni verbo ;astutus considerat gressus suos.Filio doloso nihil erit boni ;servo autem sapienti prosperi erunt actus,et dirigetur via ejus.[16] Sapiens timet, et declinat a malo ;stultus transilit, et confidit.[17] Impatiens operabitur stultitiam,et vir versutus odiosus est.[18] Possidebunt parvuli stultitiam,et exspectabunt astuti scientiam.[19] Jacebunt mali ante bonos,et impii ante portas justorum.[20] Etiam proximo suo pauper odiosus erit :amici vero divitum multi.[21] Qui despicit proximum suum peccat ;qui autem miseretur pauperis beatus erit.Qui credit in Domino misericordiam diligit.[22] Errant qui operantur malum ;misericordia et veritas præparant bona.[23] In omni opere erit abundantia ;ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.[24] Corona sapientium divitiæ eorum ;fatuitas stultorum imprudentia.[25] Liberat animas testis fidelis,et profert mendacia versipellis.[26] In timore Domini fiducia fortitudinis,et filiis ejus erit spes.[27] Timor Domini fons vitæ,ut declinent a ruina mortis.[28] In multitudine populi dignitas regis,et in paucitate plebis ignominia principis.[29] Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.[30] Vita carnium sanitas cordis ;putredo ossium invidia.[31] Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ;honorat autem eum qui miseretur pauperis.[32] In malitia sua expelletur impius :sperat autem justus in morte sua.[33] In corde prudentis requiescit sapientia,et indoctos quosque erudiet.[34] Justitia elevat gentem ;miseros autem facit populos peccatum.[35] Acceptus est regi minister intelligens ;iracundiam ejus inutilis sustinebit.