[1] Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :quicumque his delectatur non erit sapiens.[2] Sicut rugitus leonis, ita et terror regis :qui provocat eum peccat in animam suam.[3] Honor est homini qui separat se a contentionibus ;omnes autem stulti miscentur contumeliis.[4] Propter frigus piger arare noluit ;mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.[5] Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;sed homo sapiens exhauriet illud.[6] Multi homines misericordes vocantur ;virum autem fidelem quis inveniet ?[7] Justus qui ambulat in simplicitate suabeatos post se filios derelinquet.[8] Rex qui sedet in solio judiciidissipat omne malum intuitu suo.[9] Quis potest dicere : Mundum est cor meum ;purus sum a peccato ?[10] Pondus et pondus, mensura et mensura :utrumque abominabile est apud Deum.[11] Ex studiis suis intelligitur puer,si munda et recta sint opera ejus.[12] Aurem audientem, et oculum videntem :Dominus fecit utrumque.[13] Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat :aperi oculos tuos, et saturare panibus.[14] Malum est, malum est, dicit omnis emptor ;et cum recesserit, tunc gloriabitur.[15] Est aurum et multitudo gemmarum,et vas pretiosum labia scientiæ.[16] Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,et pro extraneis aufer pignus ab eo.[17] Suavis est homini panis mendacii,et postea implebitur os ejus calculo.[18] Cogitationes consiliis roborantur,et gubernaculis tractanda sunt bella.[19] Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,et dilatat labia sua, ne commiscearis.[20] Qui maledicit patri suo et matri,extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :[21] hæreditas ad quam festinatur in principio,in novissimo benedictione carebit.[22] Ne dicas : Reddam malum :exspecta Dominum, et liberabit te.[23] Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;statera dolosa non est bona.[24] A Domino diriguntur gressus viri :quis autem hominum intelligere potest viam suam ?[25] Ruina est homini devorare sanctos,et post vota retractare.[26] Dissipat impios rex sapiens,et incurvat super eos fornicem.[27] Lucerna Domini spiraculum hominis,quæ investigat omnia secreta ventris.[28] Misericordia et veritas custodiunt regem,et roboratur clementia thronus ejus.[29] Exsultatio juvenum fortitudo eorum,et dignitas senum canities.[30] Livor vulneris absterget mala,et plagæ in secretioribus ventris.