Polyglot Reader

Biblia Vulgata
Proverbia / Capitulum 24

[1] Ne æmuleris viros malos,
nec desideres esse cum eis :
[2] quia rapinas meditatur mens eorum,
et fraudes labia eorum loquuntur.
[3] Sapientia ædificabitur domus,
et prudentia roborabitur.
[4] In doctrina replebuntur cellaria,
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
[5] Vir sapiens fortis est,
et vir doctus robustus et validus :
[6] quia cum dispositione initur bellum,
et erit salus ubi multa consilia sunt.
[7] Excelsa stulto sapientia ;
in porta non aperiet os suum.
[8] Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
[9] cogitatio stulti peccatum est,
et abominatio hominum detractor.
[10] Si desperaveris lassus in die angustiæ,
imminuetur fortitudo tua.

[11] Erue eos qui ducuntur ad mortem,
et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
[12] Si dixeris : Vires non suppetunt ;
qui inspector est cordis ipse intelligit :
et servatorem animæ tuæ nihil fallit,
reddetque homini juxta opera sua.
[13] Comede, fili mi, mel, quia bonum est,
et favum dulcissimum gutturi tuo.
[14] Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :
quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,
et spes tua non peribit.
[15] Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,
neque vastes requiem ejus.
[16] Septies enim cadet justus, et resurget :
impii autem corruent in malum.
[17] Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,
et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
[18] ne forte videat Dominus, et displiceat ei,
et auferat ab eo iram suam.
[19] Ne contendas cum pessimis,
nec æmuleris impios :
[20] quoniam non habent futurorum spem mali,
et lucerna impiorum extinguetur.
[21] Time Dominum, fili mi, et regem,
et cum detractoribus non commiscearis :
[22] quoniam repente consurget perditio eorum,
et ruinam utriusque quis novit ?

[23] Hæc quoque sapientibus.

Cognoscere personam in judicio non est bonum.
[24] Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi,
et detestabuntur eos tribus.
[25] Qui arguunt eum laudabuntur,
et super ipsos veniet benedictio.
[26] Labia deosculabitur
qui recta verba respondet.
[27] Præpara foris opus tuum,
et diligenter exerce agrum tuum,
ut postea ædifices domum tuam.
[28] Ne sis testis frustra contra proximum tuum,
nec lactes quemquam labiis tuis.
[29] Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ;
reddam unicuique secundum opus suum.

[30] Per agrum hominis pigri transivi,
et per vineam viri stulti :
[31] et ecce totum repleverant urticæ,
et operuerant superficiem ejus spinæ,
et maceria lapidum destructa erat.
[32] Quod cum vidissem, posui in corde meo,
et exemplo didici disciplinam.
[33] Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ;
pauxillum manus conseres ut quiescas :
[34] et veniet tibi quasi cursor egestas,
et mendicitas quasi vir armatus.