Quod spreto mundo dulce est servire Deo.
[1] Nunc iterum loquar, Domine, et non silebo. Dicam in auribus Dei mei, et Regis mei qui est in excelso. O, quam magna est multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te. Sed quid es amantibus te? Quid toto corde tibi servientibus? Vere ineffabilis dulcedo contemplationis tuæ, quam largiris amantibus te. In hoc maxime ostendisti dulcedinem charitatis tuæ, quia cum no essem, fecisti me, et cum errarem longe a te, reduxisti me, ut servirem tibi, et præcepisti ut diligam te.[2] O, fons amoris perpetui, quid dicam de te? Quomodo potero tui oblivisci, qui mei recordari dignatus es? Et postquam contabui, et perii, fecisti ultra omnem spem misericordiam cum servo tuo, et ultra omne meritum gratiam et amicitiam exhibuisti. Quid retribuam tibi pro gratia ista? Non enim omnibus datum est, ut omnibus abdicatis sæculo renuntient, et monasticam vitam assumant. Nonquid non magnum est ut tibi serviam, cui omnis creatura servire tenetur? Non magnum mihi videri debet? Sed potius hoc mihi magnum et admirandum paret, quod tam pauperem et indignum dignaris in servum recipere, et dilectis servis tuis adunare.[3] Ecce omnia tua sunt quæ habeo, et unde tibi servio. Verumtamen vice versa tu mihi magis servis, quam ego tibi. Ecce cælum et terra, quæ in ministerio hominis creasti, præsto sunt et faciunt quotidie quæcumque mandasti. Et hoc parum est: quin etiam Angelos in ministerio hominis creasti et ordinasti. Transcendit autem hæc omnia, quod tu homini servire dignatus es, et te ispum daturum promisisti.[4] Quid dabo tibi pro istis millibus bonis? Utinam possem tibi servire cunctis diebus vitæ meæ. Utinam vel uno die dignum servitium exhibere sufficerem. Vere tu es dignus omni servitio, omni honore et laude æterna. Vere Dominus meus es, et ego pauper servus tuus, qui totis viribus teneor servire tibi, nec unquam in laudibus tuis debeo fastidire. Sic volo, sic desidero, et quidquid mihi deest, tu digneris supplere.[5] Magnus honor, magna gloria tibi servire, et omnia per te, propter te contemnere. Habebunt enim gratiam magnam, qui sponte se subjecerint tuæ sanctissimæ servituti, et invenient suavissimam Spiritus Sancti consolationem. Consequentur magnam cordis libertatem, qui pro nomine tuo arctam ingrediuntur viam, et omnem mundanam neglexerint curam.[6] O, grata et jucunda Dei servitus, qua homo veraciter efficitur liber et sanctus. O, sacer status religiosi famulatus, qui hominem Angelis reddit æqualem, Deo placabilem, dæmonibus terribilem, et cunctis fidelibus commendabilem. O, amplectendum et semper optandum servitium, quo promeretur summum bonum, et gaudium promeretur sine fine permansurum.