Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 31

De neglectu omnis creaturæ, ut Creator possit inveniri.

[1] Domine mi, adhuc indegeo majori gratia, si debeo illuc pervenire, ubi nemo me poterit, nec ulla creatura impedire. Nam quamdiu res aliqua me retinet, non possum libere ad te volare. Cupiebat libere volare qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? Quid simplici oculo quietius, et quid liberius nil desiderante in terris? Oportet igitur omnem pertransire creaturam, et se ipsum perfecte deserere ac in excessu mentis stare, et videre te omnium Conditorem cum creaturis nil simile habere. Et nisi quis ab omnibus creaturis fuerit expeditus, non poterit libere intendere divinis. Ideo enim pauci inveniuntur contemplativi, quia pauci sciunt se a perituris creaturis ad plenum sequestrari.
[2] Ad hoc magna requiritur gratia, quæ animam levet et supra semetipsam rapiat. Et nisi homo sit super se levatus in spiritu, et ab omnibus creaturis liberatus ac Deo totus unitus quidquid scit, quidquid etiam habet, non est magni ponderis, diu parvus erit. Et infra jacebit qui aliquid magni existimat nisi solum unum immensum bonum æternum. Et quidquid Deus non est, nihil est et pro nihilo computari debet. Est quippe magna differentia inter sapientiam illuminati et devoti viri, et scientiam litterati, et studiosi Clerici. Multo nobilior est illa doctrina quæ desursum ex divina influentia manat, quam quæ laboriose humano acquiritur ingenio.
[3] Plures reperiuntur contemplationem, desiderare, sed quæ ad eam requiruntur non student exercere. Est et magnum impedimentum quia in signis et rebus sensibilibus statur, et parum de perfecta mortificatione habetur. Nescio quid est, et quo spiritu ducimur et quid prætendimus qui spirituales dici videmur quod totum laborem et ampliorem sollicitudinem pro transitoriis et vilibus rebus agimus, et de interioribus nostris vix raro plene recollectis sensibus cogitamus.
[4] Proh dolor, satim post modicam recollectionem foris erumpimus, nec opera nostra destricta examinatione trutinamus. Ubi jacent affectus nostri, non attendimus, et quam impura sint omnia nostra, non deploramus. Omnis quippe caro corruperate viam suam, et ideo sequebatur diluvium magnum. Cum ergo interior affectus noster corruptus sit, necesse est ut actio sequens index carentiæ interioris vigoris corrumpatur. Ex puro corde procedit fructus bonæ vitæ.
[5] Quantum quis fecerit non quæritur, sed ex quanta virtute agit, non tam studiose pensatur. Si fuerit fortis, dives, pulcher, habilis vel bonus scriptor, vel bonus cantor, aut bonus laborator, investigatur; sed quam pauper sit spiritu, quam patiens et mitis, quam devotus et internus, a multis tacetur. Natura exteriora hominis respicit: gratia ad interiora se convertit. Illa frequenter fallitur; ista in Deo sperat, ut non decipiatur.