Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 38

De bono regimine in externis, et recursu ad Deum in periculis.

[1] Fili, ad istud diligenter tendere debes, ut in omni loco, actione seu occupatione externa sis intus liber, et tui ipsius potens, et sint omnia sub te, et tu non sub eis, ut sis dominus actionum tuarum, et rector, non servus, nec emptitius, sed magis exemtus verusque Hebræus, in fortem ac libertatem transiens filiorum Dei; qui stant supra præsentia et speculantur æterna; qui transitoria intuentur sinistro oculo, et dextro cælestia, quos temporalia non trahunt ad inhærendum, sed trahunt ipsi ea magis ad bene serviendum, prout ordinata sunt a Deo, et instituta a summo Opifice, qui nil inordinatum reliquit in sua creatura.
[2] Si autem in omni eventu stas non in apparentia externa, nec oculo carnali lustras visa vel audita, sed mox in qualibet causa intras cum Moyse in tabernaculum ad consulendum Dominum: et audies nonnunquam divinum responsum et redies instructus de multis præsentibus et futuris. Semper enim Moyses recursum habuit ad tabernaculum pro dubiis et quæstionibus solvendis fugitque ad oratiois adjutorium pro periculis et improbitatibus hominum sublevandis. Sic et tu confugere debes in cordis tui secretarium divinum intentius implorando auxilium. Propterea namque Josue, et filii Israel a Gabaonitis leguntur decepti, quia os Domini non prius interrogaverunt, sed nimium creduli dulcibus sermonibus falsa pietate delusi sunt.