De corruptione naturæ, et efficacia gratiæ divinæ.
[1] Domine Deus meus, qui me creasti ad imaginem et similitudinem tuam: concede mihi hanc gratiam, quam ostendisti mhi tam magnam et necessariam ad salutem, ut vincam pessimam naturam meam trahentem me ad peccata et in perditionem. Sentio enim in carne mea legem peccati, contradicentem legi mentis meæ, et captivum me ducentem ad obediendum sensualitati in multis, nec possum resistere passionibus ejus, nisi assistat tua sanctissima gratia, cordi meo ardenter infusa.[2] Opus est gratia tua et magna gratia, ut vincatur natura ad malum semper prona ab adolescentia sua. Nam per primum hominem Adam lapsa, et vitiata per peccatum, in omnes homines pœ hujus maculæ descendit, ut ipsa natura, quæ bene et recte a te condita fuit, pro vitio jam et infirmitate corruptæ naturæ ponatur, eo quod motus ejus, sibi relictus, ad malum et inferiora trahit. Nam modica vis, quæ remansit, est tamquam scintilla quædam latens in cinere. Hæc est ipsa caro naturalis, circumfusa magna caligine, adhuc judicium habens boni et mali, veri falsique distantiam, licet impotens sit adimplere omne quod probat, nec pleno jam lumine veritatis, nec sanitate affectionem suarum potiatur.[3] Hinc est, Deus meus, quod condelector legi tuæ, secundum interiorem hominem, sciens mandatum tuum fore bonum, justum et sanctum, arguens etiam omne malum et peccatum fugiendum. Carni autem servio lege peccati, dum magis sensualitati obedio, quam rationi. Hinc est quod velle bonum mihi adjacet, perficere autem non invenio. Hin sæpe bona multa propono, sed quia gratia deest ad adjuvandam infirmitatem meam, ex levi resistentia exilio et deficio. Hinc accidit quod viam perfectorum agnosco, et qualiter agere debeam, satis clare video: sed propriæ corruptionis pondere pressus ad perfectiora non assurgo.[4] O, quam maxime est mihi necessaria gratia tua, Domine, ad inchoandum bonum, ad proficiendum et ad perficiendum. Nam sine te nihil possum facere; omnia autem possum in te, confortante me gratia tua. O, vere cælestis, gratia, sine qua nulla sunt propria merita, nulla quoque dona naturaæ ponderanda. Nihil artes, nihil divitiæ, nihil pulchritudo vel fortitudo, nihil igneium vel eloquentia valent apud te, Domine, sine gratia tua. Nam bona naturaæ bonis et malis sunt communia: Electorum autem proprium donum est gratia, sive dilectio, qua insigniti digni habenter vita æterna. Tantum eminet hæc gratia, ut nec donum prophetiæ, nec signorum operatio, nec quantalibet alta speculatio aliquid æstimetur sine ea. Sed neque fides neque spes neque aliæ virtutes sine charitate et gratia tibi acceptæ sunt.[5] O, beatissima gratia, quæ pauperem spiritu virtutibus divitem facis, et divitem multis bonis humilem corde reddis. Veni, descende ad me, reple me mane misericordia tua et consolatione tua, ne deficiat præ lassitudine et ariditate mentis anima mea. Obsecro, Domine, ut inveniam gratiam in oculis tuis: sufficit enim mihi gratia cæteris non obtentis quæ desiert natura. Si fuero vexatus et tentatus tribulationibus multis, non timebo mala, dum fuerit mecum gratia tua. Ipsa fortitudo mea, ipsa consilium confert et axilium. Cunctis hostibus potentior est et sapientior universis sapientibus.[6] Magistra est veritatis, doctrix disciplinæ, lumen cordis, solamen pressuræ, fugatrix tristitiæ, ablatrix timoris, nutrix devotionis, productrix lacrymarum. Quid sum sine ea nisi aridum lignum et stips inutilis ad ejiciendum? Tua ergo, Domine, gratia me semper præbenitat, et sequatur ac bonis operibus jugiter præstet esse intentum per Jesum Christum Filium tuum. Amen.