De abnegatione sui ipsius et abdicatione omnis cupiditatis.
[1] Fili, non potes perfecte possidere libertatem nisi totaliter abneges temetipsum. Compediti sunt omnes proprietarii et sui ipsius amatores, cupidi, curiosi, gyrovagi, quærentes semper curiosa et mollia, non quæ Jesu Christi: sed sæpe hoc fingentes et componentes hoc, quod non stabit. Peribit enim totum hoc quod non es ex Deo ortum. Tene breve et consummatum verbum: Dimitte omnia, et invenies omnia: dimitte cupidinem, et invenies requiem. Hoc mente pertracta et cum impleveris, omnia intelligis.[2] Domine, hoc non est opus unius diei, nec ludus parvulorum: immo in hoc brevi conclluditur omnis perfectio Religioforum.[3] Fili, non debes averti, nec statim dejici audita via perfectorum, sed magis ad sublimiora provocari, et ad minus ad hoc ex desiderio suspirare. Utinam sic tecum esses, et ad hoc pervenisses, ut tui ipsius amator non esses, sed ad nutum meum pure stares, et ejus quem tibi præposui Patris: tunc mihi valde placeres, et tota vita tua cum gaudio et pace transiret. Habes adhuc multa ad relinquendum quæ nisi mihi ex integro resignaveris, non acquires quod postulas. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, ut locuples fias, idest sapientiam cælestem, omnia infima conculacantem. Postpone terrenam sapientiam omnem ac humanam complacentiam et propriam.[4] Dixi tibi viliora emenda pro prætiosis, et altis rebus humanis. Nam vilis et parva, et pene oblivioni tradita videtur vere cælestis sapientia, non sapiens alta de se, nec magnificari quærens in terra. Quam multi ore tenus prædicant, sed vita longe dissentiunt: ipsa tamen est prætiosa margarita multis abscondita.