De tolerantia injuriarum, et quis verus patiens perhibetur.
[1] Quid est quod loqueris o fili? Cessa conqueri, considera meam et aliorum Sanctorum passionem. Nondum usque ad sanguinem restitisti. Parum est quod tu pateris in comparatione eorum, qui tam multa passi sunt, tam fortiter tentati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati, et exercitati. Oportet igitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima. Et si tibi minima non videntur, vide ne et hoc tua faciat impatientia. Sive tamen parva, sive magna sint, stude cuncta patienter ferre.[2] Quanto melius te ad patiendum disponis, tanto sapientius agis, et amplius promereris et feres levius animo et usu ad hoc non segniter paratus. Nec dica: Non valeo hæc ab homine tali pati, nec hujuscemodi mihi patienda sunt: grave enim intulit damnum, et improperat mihi quæ nunquam cogitaveram; sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quæ virtutem patientiæ non considerat, nec a quo coronanda erit; sed magis personas, et offensas sibi illatas perpendit.[3] Non est verus patiens qui non vult pati, nisi quantum sibi visum fuerit, et a quo sibi placuerit. Verus autem patiens non attendit a quo homine, utrum a Prælato suo, an ab alio æquali, an inferior, utrum a bono, et sancto viro, vel a perverso, et indigno exerceatur. Sed indifferenter ab omni creatura, quantumcumque et quotiescumque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc gratanter de manu Dei accipit, et ingens lucrum reputat, quia nihil apud Deum, quantumlibet parvum pro Deo tamen passum, poterit sine merito transire.[4] Esto igitur expeditus ad pugnam, si vis habere victoriam. Sine certamine non potes venire ad patientiæ coronam; si pati non vis, recusas coronari. Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec sine pugna pervenitur ad victoriam.[5] Fac mihi possibile, Domine, per gratiam, quod mihi impossibiel videtur per naturam. Tu scis quod modicum possum pati, et quod cito dejicior, levi exsurgente adversitate. Efficiatur mihi quælibet exercitatio tribulationis, pro nomine tuo amabilis, et acceptabilis: nam pati et vexari pro te valde salubre est animæ meæ.