Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 21

Quod in Deo super omnia bona et dona requiescendum est.

[1] Super omnia et in omnibus requiesces, anima mea, in Domino semper, quia ipse est Sanctorum æterna requies. Da mihi, dulcissime et amantissime Jesus, in te super omnem salutem, et pulchritudinem, super omnem gloriam et honorem, super omnem potentiam et dignitatem, super omnem scientiam et subtilitatem, et super omnes divitias et artes, super omnem lætitiam et exultationem, super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem, et consolationem, super omnem spem et promissionem, super omne meritum et desiderium, super omnia dona et munera quæ potest dare et infundere, super omne gaudium et jubilationem, quam potest mens capere et sentire. Denique super omnes Angelos et Archangelos, et super omnem exercitum cæli et super omnia visibilia et invisibilia, et super omne, Deus meus, quod tu, non es: quia tu, Deus meus, super omnia optimus es.
[2] Tu solus altissimus, tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus et plenissimus, tu solus suavissimus et solatiosissimus, tu solus pulcherrimus et amantissimus, tu solus nobilissimus et gloriosissimus super omnia; in quo bona cuncta simul perfecta sunt, fuerunt et erunt. Atque ideo minus est et insufficiens quidquid præter te ipsum mihi donas, et de te ipso revelas, vel promittis, te non viso nec plene adepto: quoniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere, nec totaliter contentari, nisi in te requiescat, et omnia dona omnemque creaturam transcendat.
[3] O, mi dilectissime sponse Jesu Christe, amator purissime, dominator universæ creaturæ, quis mihi det pennas veræ libertatis, ad volandum et pausandum in te? O, quando ad plenum dabitur vacare mihi, et videre quam suavis es, Domine Deus meus? Quando ad plenum recolligam me in te, ut præ amore tuo non sentiam me, sed te solum supra omnem sensum et modum in modo non omnibus noto? Nunc autem frequenter gemo, et infelicitatem meam cum dolore porto, quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quæ me sæpius conturbant, et contristant et obnubilant, sæpius impediunt, et distrahunt, alliciunt et implicant, ne liberum accessum habeam ad te, et ne jucundis fruar amplexibus, præsto semper cum beatis spiritibus. Moveat te suspirium meum, et desolatio multiplex in terra.
[4] O, Jesu splendor æternæ gloriæ, solamen peregrinationis animæ meæ, apud te est os meum sine voce, et silentium meum loquitur tibi. Usquequo tardat Deus meus venire? Veniat ad me pauperculum suum, et lætum faciat, mittat manum suam, et miserum eripiat de omni angustia. Veni, veni, quia nulla erit sine te quieta dies aut hora, quia tu lætitia mea, et sine te vacua est mensa mea. Miser sum, et quodammodo incarceratus, et compeditus ac gravatus, donec luce præsentiæ tuæ me reficias, ac libertati dones, et vultum amicabilem reddas ac demonstres.
[5] Quærant alii pro te aliud quodcumque libuerit, et mihi aliud interim nihil placet, nec placebit, nisi Deus meus, spes mea, salus æterna. Non reticebo nec depræcari cessabo, donec gratia tua revertatur nihi, quia tu intus loquaris.
[6] Ecce adsum, ecce ego ad te venio, quia invocasti me. Lacrymæ tuæ, et desiderium animæ tuæ, humiliatio tua, et contritio cordis inclinaverunt me, et adduxerunt ad te.
[7] Et dixi: Domine, invocavi te, et desideravi te frui, paratus omnia respuere propter te: tu enim prior excitasti me, ut quærerem te; sis ergo benedictus, Domine, qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo, secundum multitudinem misericordiæ tuæ. Quid habet ultra dicere, Domine, servus tuus coram te, nisi ut humiliet se valde ante te, memor semper propriæ iniquitatis, et infirmitatis et vilitatis. Non enim est similis tui in cunctis mirabilibus cæli, et terræ. Sunt opera tua bona valde, Domine, judicia vera, et providentia tua reguntur universa. Laus ergo tibi et gloria, o Patris sapientia, te laudet et benedicat os meum, anima ma, et cuncta creata simul.