Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 53

De gratia quæ non miscetur terrena sapientibus.

[1] Fili, prætiosa est gratia mea, non patitur se misceri extraneis rebus, nec consolationibus terrenis. Abjicere ergo oportet omnia impedimenta gratiæ, si optas ejus infusionem suscipere. Pete secretum tibi; ama solus habitare tecum, nullius require confabulatinem, sed magis ad Deum devotam effunde precem, ut devotam teneas mentem, et puram conscientiam. Totum mundum nihil exstima, Dei vacationem omnibus exterioribus antepone. Non enim poteris mihi vacare et in transitoriis pariter delectari. A notis et a charis oportet elongari et ab omni temporali solatio mentem tenere privatam. Sic obsecrat beatus Apostolus Petrus, ut tanquam advenas et peregrinos in hoc mundo se contineant Christi fideles.
[2] O, quanta fiducia erit morituro, quem nullius rei affectus detinet in mundo. Sed sic segregatum cor habere in omnibus, æger necdum capit animus, nec animalis homo novit interni hominis libertatem. Attamen si vere velit esse spiritualis, oportet eum renuntiare tam remotis, quam propinquis, et a nemine magis cavere, quam a se ipso. Si te ipsum perfecte viceris, cætera facilis subjugabis. Perfecta namque victoria est de semetipso triumphare: qui enim semetipsum subjectum tenet, ut sensualitas rationi, et ratio in cunctis obediat mihi, hic vere victor sui est et dominus mundi.
[3] Si ad hunc apicem scandere gliscis, oportet viriliter incipere et securim ad radicem ponere, ut evellas et destruas occultam in inordinatam inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum et materiale bonum. Ex hoc vitio quod homo semetipsum nimis inordinate diligit, pene totum pendet quidquid radicaliter vincendum est, quo devicto et subacto malo, pax magna et tranquillitas erit continuo. Sed quia pauci sibi ipsi mori perfecte laborant, nec plene extra se tendunt, propterea in se implicati remanent, nec supra se elevari in spiritu possunt. Qui autem libere mecum ambulare desiderat, necesse est, ut omnes pravas et inordinatas affectiones suas mortificet atque nulli creaturæ privato amore concupiscenter inhæreat.