Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 36

Contra hominum vana judicia.

[1] Fili, jacta cor tuum firmiter in Domino; et humanum ne metuas judicium, ubi te conscientia pium reddit insontem. Bonum est et beatum taliter pati: nec hoc erit grave humili cordi et Deo magis quam sibi ipsi confidenti. Multi multa loquuntur et ideo parva fides est adhibenda. Sed et omnibus satis esse non est possibile. Et si Paulus studuit omnibus in Domino placere, et omibus omnia factus est, tamen etiam pro minimo duxit, quod ab humano die judicatus fuerit.
[2] Egit satis pro aliorum ædificatione et salute, quantum in se erat, et poterat: sed ne ab aliis aliquando judicaretur, vel non despiceretur, cohibere non potuit. Ideo totum commisit Deo, qui totum noverat; et patientia et humilitate contra ora loquentium iniqua, ac etiam vana et mundana cogitatantiam, atque pro libitu suo quæque jactantium se defendit. Respondit tamen interdum, ne infirmis pro sua taciturnitate generaretur scandalum.
[3] Quis es tu, ut timeas a mortali homine? Hodie est, et cras non comparet. Deum time, et hominum pavores non expavesces. Quis potest in te aliquid? Verbis, aut injuriis sibi potius nocet, quam tibi; nec poterit judicium Dei fugere quicumque est ille. Tu habe Deum præ oculis, et noli contendere verbis querolosis. Quod si ad præsens videris succumbi, et confusionem pati quam non meruisti, non indigneris ex hoc neque per impatientiam minuas coronam tuam. Sed ad me potius respice in cælum, qui potens sum eripere ab omni confusione et injuria et unicuique reddere secundum opera sua.