Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 54

De diversis motibus naturæ et gratiæ.

[1] Fili, diligenter adverte motus naturæ et gratiæ: quia valde contrarie et subtiliter moventur, et vix nisi a spirituali et intime illuminato homine discernuntur. Omnes quidem bonum appetunt, et aliquid boni in suis dictis vel factis prætendunt: ideo sub specie boni multi saluntur.
[2] Natura callida est et multos trahit, illaqueat, et decipit, et se semper pro fine habet. Sed gratia simpliciter ambulat, et ab omni specie mala decinat, fallacias non prætendit, et omnia pure propter Deum agit, in quo et finaliter requiescit.
[3] Natura invite vult mori, nec premi nec superari vult, nec subesee nec sponte subjugari. Gratia vero studet mortificationi propriæ, resistit sensualitati, quærit subjici, appetit vinci, nec propria vult libertate fungi, sub disciplina amat teneri, nec alicui cupit dominari: sed sub Dei semper vivere, stare et esse, atque propter Deum omni humanæ creaturæ humiliter parata est inclinari.
[4] Natura pro suo commodo laborat, et quidquid lucri sibi et alio proveniat attendit. Gratia autem non quid sibi utile et commodum sit, sed quod multis proficiat, magis considerat.
[5] Natura libenter honorem accipit et reverentiam. Gratia vero omnem honoem, et gloriam Deo fideliter attribuit.
[6] Natura confusionem timet et contemtum. Grata autem gaudet pro nomine Jesu contumeliam pati.
[7] Natura otium amat, et quietem corporalem. Gratia vero vacua esse non potest, sed libenter amplectitur laborem.
[8] Natural quærit curiosa habere et pulchra, et abhorret vilia, et grossa. Gratia vero simplicibus delectatur et humilibus; aspera non aspernatur, nec vetustis refugit indui pannis.
[9] Natura respicit temporalia, gaudet ad lucra terrena, tristatur de damno, irritatur de levi injuriæ verbo. Sed gratia attendit æterna, non inhæret temporalibus, nec in perditione rerum turbatur, neque verbis durioribus acerbatur, quia thesaurum suum et gaudium in cælo, ubi nihil perit, constituit.
[10] Natura cupida est, et libentius accipit quam donat; amat propria et privata. Gratia autem pia est et communis, vitat singularia, contentatur paucis, beatius judicat dare quam accipere.
[11] Natura inclinat ad creaturas ad carnem propriam, ad vanitatem, et discursus. Sed gratia trahit ad Deum, et ad virtutes, renuntiat creaturis, fugit mundum, odit carnis desideria, restringit evagationes, erubescit in publico apparere.
[12] Natura aliquod solatium libenter habet externum, in quo delectetur ad sensum. Sed gratia in solo Deo quærit consolari, et in summo bono super omnia visiblia delectari.
[13] Natura totum agit propter lucrum, et commodum proprium, nihil gratis facere otest: sed aut æquale, aut melius, aut laudem, aut favorem pro benefactis consequi speart et multum ponderari sua gesta et dona et dicta concupiscit. Gratia vero nihil temporale quærit, nec aliud præmium quam Deum solum pro mercede postulat, nec amplius de temporalibus necessariis desiderat, nisi quantum hæc sibi ad affecutionem æternorum valeant deservire.
[14] Natura gaudet de amicis multis et propinquis, gloriatur de nobili loco, et ortu generis; arridet potentibus, blanditur divitibus, applaudit sibi similibus. Gratia autem etiam inimicos diligit, nec de amicorum turba extollitur, nec locum, nec ortum natalium reputat, nisi ubi virtus major fuerit, favet magis pauperi quam diviti, compatitur plus innocenti quam potenti, congaudet veraci et non fallaci, exhortatur semper bonos meliora charismata æmulari, et Filio Dei per virtutes assimilari.
[15] Natura de defectu et molestia cito conqueritur. Gratia constanter fert inopiam.
[16] Natura ad se omnia reflectit, pro se certat et arguit. Gratia autem ad Deum cuncta reducit, unde originaliter emanant, nihil boni sibi adscribit nec arroganter præsumit, non contendit, nec suam sententiam aliis præfert, sed in omni sensu, et intellectu æternæ sapientiæ ac divino examini se submittit.
[17] Natura appetit scire secreta, et nova audire; vult exterius apparere et multa per sensus experiri; desiderat agnosci, et agere unde laus et admiratio procedit. Sed gratia non curat nova nec curiosa percipere, quia totum hoc de vetustate corruptonis est ortum, cum nihil novum et durabile est super terram. Docet itaque sensus restringere, vanam complacentiam et ostentationem devitare, laudanda et digne miranda humiliter abscondere, et de omni re et de omni scientia utilitatis fructum, atque Dei laudem et honorem quærere. Non vult se nec sua prædicari; sed Deum in donis suis optat benedici, qui cuncta ex mera charitate largitur.
[18] Hæc gratia supernaturale lumen, et quoddam Dei speciale donum est, et proprie electorum signaculum, et pignus salutis æternæ: quæ hominem de terrenis ad cælestia amanda sustollit, et de carnali spiritualem efficit. Quanto igitur natura amplius premitur, et vincitur, tanto major gratia infunditur, et quotidie novis visitationibus interior homo secundum imaginem Dei formatur.