Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 9

Quod omnia ad Deum sicut ad finem ultimum sunt referenda.

[1] Fili, ego debeo esse finis tuus supremus. Ex hac intentione purificabitur affectus tuus, sæpius ad se ipsum, et ad creaturas male incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quæris, statim in te deficies et arescis. Omnia ergo ad me principaliter referas qui omnia sum, qui omnia dedi. Sic singula considera sicut ex summo bono manantia. Et ideo ad me tanquam ad originem suam cuncta sunt referenda.
[2] Ex me pusillus et magnus, pauper et dives, tanquam ex fonte vivo aquam hauriunt vivam. Et qui mihi sponte et libere deserviunt, gratiam, pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudio, nec in corde suo dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur. Nihil ergo tibi de bono adscribere debes, nec alicui homini virtutem attribuas, sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo. Ego totum dedi, ego totum rehabere volo, et cum magna districtione gratiarum actiones requiro.
[3] Hæc est veritas qua fugatur gloriæ vanitas. Et si intraverit cælestis gratia et vera charitas, non erit aliqua invidia, nec contractio cordis, neqe privatus amor occupabit. Vincit enim omnia divina charitas, et dilatat omnes animæ vires. Si recte sapis, in me solo gaudebis, in me solo sperabis, quia nemo bonus nisi solus Deus, qui est super omnia laudandus, et in omnibus benedicendus.