Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 39

Quod non sit importunus in negociis.

[1] Fili, committe mihi semper causam tuam, ego bene disponam in tempore suo. Exspecta ordinationem meam et senties exinde profectum.
[2] Domine, satis libenter omnes res tibi committo, quia parum potest cogitatio mea proficere. Utinam non multum adhærerem futuris eventibus, sed ad beneplacitum tuum me incunctanter offerrem.
[3] Fili mi, sæpe homo rem aliquam agitat, quam desiderat: sed cum ad eam pervenerit, aliter incipit sentire, quia affectiones circa idem non sunt durabiles, sed magis de uno vel in aliud nos impellunt. Non est ergo minimum etiam in minimis se relinquere.
[4] Verus profectus hominis est abnegatio sui ipsius, et homo abnegatus valde liber est et securus. Sed antiquus hosti, omnibus bonis adversans, a tentatione non cessat, et die noctuque graves molitur insidias, si forte in laqueum deceptionis possit præcipitare incautum. Vigilate et orate, dicit Dominus, ut non intretis in tentationem.