Quod desideria cordis examinanda sunt et moderanda.
[1] Fili, oportet te adhuc multa discere, quæ necdum bene didicisti. Quæ sunt hæc, Domine? ut desiderium tuum ponas totaliter secundum beneplacitum meum, et tui ipsius amator non sis: sed meæ voluntatis cupidus amator et æmulator. Desideria te sæpe accendunt, et vehementer impellunt; sed considera an propter meum, an propter honorem tuum vel commodum magis movearis. Si ego sum in causa, bene contentus eris quomodocumque ordinavero. Si autem de proprio quæstu aliquid latet, ecce hoc est quod te impedit et gravat.[2] Cave ergo ne nimium innitaris super desiderio præconcepto, me non consulto, ne forte postea pæniteat et displiceat quod primo placuit, et quasi pro meliore zelasti. Non enim omnis affectio, quæ videtur bona, statim est sequenda: sed neque omnis contraria affectio ad primum fugienda. Expedit interdum refrænatione uti, etiam in bonis studiis et desideriis, ne per importunitatem mentis distractionem incurra, ne aliis per indisciplinationem scandalum generes, vel etiam per resistentiam aliorum subito turberis et corruas.[3] Interdum vero oportet violentia uti, et viriliter appetitui sensitivo contraire, nec advertere quid velit caro, et quid non velit; sed hoc magis fatagere ut subjecta sit etiam nolens spiritui, et tamdiu castigari debet et cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia, paucisque contentari discat, et simplicibus delectari nec contra aliquod inonveniens murmurare.