Quod amanti sapit Deus super omnia et in omnibus.
[1] Ecce Deus meus et omnia. Quid volo amplius? Et quid felicius desiderare possum? O, sapidum et dulce verbum, sed amanti verbum non mundum, nec ea quæ in mundo sunt. Deus meus et omnia. Intelligenti satis dictum est, et sæpe repetere jucundum est amanti. Te siquidem præsente jucunda sunt omnia: te autem absente fastidiunt cuncta. Tu facis cor tranquillum, et pacem magnam, lætitiamque festivam. Tu faci bene sentire de omnibus, et in omnibus te laudare: nec potest aliquid diu sine te placere; sed si debet gratum esse et bene sapere, oportet gratiam tuam adesse, et condimento tuæ sapientiæ condiri.[2] Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet? Et cui tu non sapis, quid ei recte ad jucunditatem esse poterit? Sed deficiunt in tua sapientia mundi sapientes, et qui carnem sapiunt: quia ibi plurima vanitas, et hic mors invenitur. Qui autem te per contemtum mundanorum et carnis mortificationem sequuntur, vere sapientes esse cognoscuntur, quia de vanitate ad veritatem, et de carne ad spiritum transferuntur. Istis sapit Deus, et quidquid invenitur in creaturis totum referunt ad laudem sui Conditoris. Dissimilis tamen est et multum dissimlis sapor Creatoris et creaturæ, æternitatis, et temporis, lucis increatæ et lucis illuminatæ.[3] O, lux perpetua, cuncta creata transcendens lumina: fulgura coruscationem de sublimi penetrantem omnia intima cordis mei. Purifica, lætifica, clarifica, et vivifica spiritum meum cum suis potentiis ad inhærendum tibi jubilosis successibus. O, quando veniet hæc beata et desiderabilis hora, ut tua me saties præsentia, et sis mihi omnia in omnibus. Quamdiu hoc non datum fuerit, nec gaudium plenum erit. Adhuc, proh dolor, vivit in me vetus homo, non est totus crucifixus, non est perfecte mortuus, adhuc concupiscit fortiter adversus spiritum. Bella movent intestina, nec regnum animæ patitur esse quietum.[4] Sed tu qui dominaris potestati maris, et motum fluctuum ejus tu mitigas, exsurge, adjuva me. Dissipa gentes quæ bella volunt; contere eas in virtute tua. Ostende quæso magnalia tua, et glorificetur dextera tua: quia non est spes alia, nec refugium mihi nisi in te, Domine Deus meus.