Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 16

Quod verum solatium in solo Deo est quærendum.

[1] Quidquid desiderare vel cogitare possum ad solatium meum, non hic exspecto, sed in posterum: quia, si omnia solatia mundi hujus haberem, et omnibus deliciis frui possem, certum est quod diu durare no possent. Unde non potes plene, anima mea, consolari, nec perfecte recreari, nisi in Deo, consolatione pauperum et susceptore humilium. Exspecta modicum, anima mea: exspecta divinum promissum, et habebis abundantiam omnium bonorum in cælo; et, si nimis inordinate ista appetis præsentia, perdes æterna et cælestia. Sint temporalia in usu, æterna in desiderio. Non potes aliquo bono temporali satiari, quia ad hæc fruenda non es creata.
[2] Etsi omnia bona creata haberes, non posses esse felix et beata; sed in Deo, qui cuncta creavit, tota beatitudo tua et felicitas consistit, non qualis videtur et laudatur a stultis mundi amatoribus, sed qualem exspectant boni Christi fideles, et prægustant interdum spirituales ac mundi corde, quorum conversatio est in cælis. Vanum est et breve omne humanum solatium: beatum et verum solatium, quod intus a veritate percipitur. Devotus homo ubique fert secum consolatorem suum Jesum et dicit ad eum: Adesto mihi, Domine Jesu, in omni loco et tempore. Hæc mihi sit consolatio, libenter velle carere omni humano solatio. Et si tua defuerit consolatio, sit mihi tua voluntas, et justa probatio pro summo solatio. Non in perpetuum enim irasceris, neque in æternum comminaberis.