Qualiter homo defolatus debet se in manus Dei offerre.
[1] Domine Deus, sancte Pater, sis nunc et in æternum benedictus, quia sicut vis ita factum est, et quod facis bonum est. Lætetur in te servus tuus, non in se, nec in aliquo alio, quia tu solus lætitia vera, tu spes mea, et corona mea, tu gaudium meum, et honor meus, Domine. Quid habet servus tuus, nisi quod a te accepit, etiam sine merito suo? Tua sunt omnia, quæ dedisti et quæ fecisti. Pauper sum et in laboribus a juventute mea, et contristatur anima mea, nonnunquam usque ad lacrymas, quandoque etiam conturbatur spiritus meus a se propter imminentes passiones.[2] Desidero pacis agudium, filiorum tuorum pacis flagito, qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem, si gaudium sanctum infundis, erit anima servi tui plena modulatione, et devota in laude tua. Sed si te subtraxeris sicut sæpissime soles, non poterit currere viam mandatorum tuorum, sed magis ad tundendum pectus genua incurvantur, quia non est illi sicut heri, et nudiustertius, quando lucebat lucerna tua super caput ejus, et sub umbra alarum tuarum protegebatur a tentationibus irruentibus.[3] Pater juste, et semper laudande, venit hora, ut probetur servus tuus. Pater amande, dignum est, ut hora hac patiatur pro te aliquid servus tuus. Pater perpetuo venerande, venit hora quam ab æterno præsciebas affuturam, ut ad modicum tempus succumbat foris servus tuus; vivat vero semper apud te intus, paululum vilipendatur, humilietur et deficiet coram hominibus, passionibus conteratur et languoribus, ut iterum tecum in aurora lucis novæ resurgat, et in cælestibus clarificetur. Pater sancte, tu sic ordinasti, et sic voluisti, et hoc factum est quod præcepisti.[4] Est hæc enim gratia ad amicum tuum, pati et tribulari in mundo pro amore to, quotiescumque et a quocumque et quomodocumque id permiseris fieri. Sine consilio et providentia tua, et sine causa nihil fit in terra. Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me ut discam justificationes tuas, et omnes elatines cordis atque præsumtiones abjiciam. Utile michi, quod confusio cooperuit faciem meam, ut te potius quam homines ad consolandum requiram. Didici etiam ex hoc inscrutabile judicium tuum expavescere, qui affligis justum cum impio, sed non sine æquitate et justitia.[5] Gratias tibi, quia non pepercisti malis meis, sed attrivisti me verberibus amaris, infligens dolores et immittens angustias foris et intus. Non est qui me consoletur ex omnibus quæsub cælo sunt, nisi tu, Domine Deus meus, cælestis medicus animarum, qui percutis et sanas, deducis ad inferos et reducis. Disciplina tua super me et virga tua ipsa me docebit.[6] Ecce, Pater dilecte, in manibus tuis ego sum; sub virga correctionis tuæ me inclino: percute dorsum meum et collum meum, ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium et humilem discipulum, sicut bene facere consuevisti, ut ambulem ad omnem nutum tuum. Tibi me et omnia mea ad corrigendum committo: melius est hic corripi quam in futuro. Tu scis omnia et singula, et nihil te latet in humana conscientia. Antequam fiant, nosti ventura, et non opus tibi est ut quis te doceat aut admoneat de his quæ fiunt in terra. Tu scis quid expediat ad profectum meum et quantum deservit tribulatio ad rubiginem vitiorum purgandum. Fac mecum desideratum beneplacitum tuum et ne despicias peccaminosam vitam meam, nulli melius et clarius quam tibi soli notam.[7] Da mihi, Domine, scire quod sciendum est, hoc amare quod amandum est, hoc laudare quod tibi summe placet, hoc reputare quod tibi prætiosum apparet, hoc vituperare quod tibi sordescit. Non me sinas secundam visionem oculorum exteriorum judicare, neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare: sed in judicio vero de visibilibus et spiritualibus discernere atque super omnia voluntatem beneplaciti tui semper inquirere.[8] Falluntur sæpe hominum sensus in judicando; falluntur et amatores sæculi visibilia tantummodo amando. Quid enim homo inde melior, quia reputabitur ab homine major? Fallax fallacem, vanus vanum, cæcus cæcum, infirmus infirmum decipit, dum exaltat et veraciter magis confundit, dum inaniter laudat. Nam quantum unusquisque est in oculis tuis, tantum est et non amplius, ait humilis sanctus Franciscus.