Quod veritas intus loquitur sine strepitu.
[1] Loquere Domine, quia audit servus tuus. Servus tuus ego sum, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris mei. Fluat ut ros eloquium tuum, dicebant olim filii Israel ad Moysen. Loquere nobis tu, et audiemus; non loquatur Dominus nobis, ne forte moriamur. Non sic, Domine, non sic oro, sed magis cum Samuele popheta humiliter ad disideranter obsecro. Loquere Domine, quia audit servus suus. Non loquatur Moyses mihi, aut aliquis ex Prophetis, sed otius tu loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium. Prophetarum, quia tu solus sine eis potes me perfecte imbuere, illi autem sine te nihil proficient.[2] Possunt quidem verba sonare, sed spiritum non conferunt. Pulcherrime dicunt, sed te tacente cor non accedunt. Litteras tradunt, sed tu sensum aperis. Mysteria referunt, sed tu referas intellectum signatorum. Mandata edunt, sed tu juvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis, et illuminas. Illi exterius rigant, sed tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui intelligentiam tribuis.[3] Non ergo mihi loquatur Moyses, sed tu, Domine Deus meus, æterna veritas, ne forte moriar, et sine fructu efficiar, si fuero tantum foris admonitus, et intus non accensus, ne sit mihi ad judicium verbum auditum, et non factum cognitum nec amatum creditum, et non servatum. Loquere igitur, Domine, quia audit servus tuus: verba enim vitæ æternæ habes. Loquere mihi ad qualemcumque animæ meæ consolationem, et ad totius vitæ meæ emendationem, tibi autem ad gloriam et perpetuum honorem.