Quod homo non reputet se consolatione dignum, sed magis verberibus dignum.
[1] Domine, non sum dignus consolatione tua, nec aliqua spirituali visitatione: et ideo juste mecum agis, quando me inopem et desolatum relinquis. Si enim ad instar maris lacrymas fundere possem, adhuc consolatione tua dignus non essem. Unde nihil dignus sum quam flagellari et puniri, quia graviter et sæpe te offendi, et in multis valde deliqui. Ergo vera pensata ratione, nec minima sum dignus consolatione. Sed tu clemens et misericors, quia non vis perire opera tua, ad ostendendum divitias bonitatis tuæ in vasa misericordiæ tuæ, etiam propter omne proprium meritum dignaris consolari servum tuum supra humanum modum. Tuæ enim consolationes non sunt sicut humanæ confabulationes.[2] Quid egi, Domine, ut mihi conferres aliquam cælestem consolationem? Ego nihil boni egisse recolo me, sed semper ad vitia pronum, et ad emendationem pigrum fuisse. Verum est, et abnegare non possum; si aliter dicerem, tu stares contra me, et non esset qui defenderet. Quid merui pro peccatis meis, nisi infernum, et ignem æternum? In veritate confiteor, quoniam dignus sum omni ludibrio et contemtu; nec decet me inter devotos tuos commarari. Et licet hoc ægre audiam, tamen adversum me pro veritate peccata mea arguam, ut facilius misericordiam tuam valeam impetrare.[3] Quid dicam reus, et omni confusione plenus? Non habeo os loquendi, nisi hoc tantum verbum: Peccavi, Domine, peccavi: miserere mei, ignosce mihi. Sine me paululum, ut plangam dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine. Quid tam maxime a reo et misero peccatore requiris nisi ut conteratur et humiliet se pro delictis suis? In vera contritione, et cordis humiliatione nascitur spes veniæ, reconciliatur perturbata conscientia, recuperatur gratia perdita, tuetur homo a futura ira, et occurrunt sibi mutuo in osculo sancto Deus et pœnitens anima.[4] Humilis peccatorum contritio acceptabile tibi est, Domine, sacrificium, longe suavius odorans in conspectu tuo, quam thuris incesum. Hoc est gratum etiam unguentum, quod sacris pedibus tuis infundi volusti, quia cor contritum, et humiliatum nunquam despexisti. Ibi est locus refugii a facie iræ inimici; ibi emendatur et abluitur quidquid aliunde contractum est in inquinatum.