In quibus firma pax cordis, et verus profectus consistit.
[1] Fili, ego locutus sum: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo hic mundus dat ego do vobis. Pacem omnes desiderant: sed quæ ad veram pacem pertinent, non omnes curant. Pax mea cum humilibus et mansuetis corde, pax tua erit in multa patientia. Si me audieris, et vocem meam secutus fueris, poteris multa pace frui. Quid igitur faciam in omni re? Attende tibi quid facias et quid dicas et omnem intentionem tuam ad hoc dirige, ut mihi soli placeas, et extra me nihil cupias, vel quæras. Sed et de aliorum dictis vel factis nil temere judices, nec cum rebus tibi non commissis te implices, et poterit fieri ut parum vel raro turberis.[2] Nunquam autem sentire aliquam turbationem, nec pati aliquam cordis vel corporis molestiam non est præsentis temporis, sed status æternæ quietis. Non ergo exstimes te veram pacem invenisse, si nullam senseris gravitatem, nec tunc totum esse bonum, si neminem pateris adversarium, nec hoc esse perfectum, si cuncta fuerint secundum tuum affectum. Neque tunc magni aliquid te reputes aut specialiter dilectum existimes, si in magna fueris devotione aut dulcedine: quia in istis non congnoscitur verus amator virtutis, nec in istis consistit profectus, et perfictio hominis.[3] In quo ergo, Domine? In offerendo te ex toto corde tuo voluntati divinæ, non quærendo quæ tua sunt, nec in parvo nec in magno, nec in tempore nec in æternitate, ita ut una æquali facie in gratiarum actione permaneas inter prospera et contraria omnia æqua lance pensando. Si fueris tam fortis et longanimis in spe, ut subtracta interiori consolatione etiam ad ampliora sustinenda cor tuum præparaveris, nec te justificaveris et sanctum laudaveris: tunc in vera et recta via pacis ambulas, et spes, indubitata erit, quod rursus in jubilo faciem meam sis visurus. Quod si ad plenum tui ipsius contemptum peveneris, scito quod tunc abundantia pacis perfrueris secundum possibilitatem tui incolatus.