Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 12

De informatione patientiæ, et luctamine adversus concupiscentias.

[1] Domine Deus, ut audio, patientia est mihi valde necessaria. Multa enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de pace mea, non potes esse sine dolore et bello vita mea. Ita est, fili. Non enim volo te talem quærere pacem, quæ tentationibus careat, aut contraria non sentiat; sed tunc etiam te extimare pacem invenisse, cum tu fueris variis tribulationibus exercitatus, et in multis contrarietatibus probatus.
[2] Si dixeris te non multa posse pati, quomodo tunc sustinebis ignem purgatorii? De duobus malis semper minus tamen est eligendum: ut ergo æterna futura supplicia possis evadere, mala præsentia studeas pro Deo æquanimiter tolerare. An putas quod homines sæculi hujus nihil, aut parum patiantur? Nec hoc invenies, etiamsi delicatissimos quæsieris. Sed habent, inquies, multas delectationes, et proprias sequuntur voluntates: ideoque parum ponderant suas tribulationes. Esto quod ita sit, quod habeant quidquid voluerint, sed quamdiu putas durabit?
[3] Ecce quemadmodum sumus deficient in sæculo abundantes, et nulla erit recordatio præteritorum gaudiorum. Sed et cum adhuc vivunt, non sine amaritudine et tædio ac timore in eis quiescunt. Ex eadem namque re, unde delectationem concipiunt, sibi inde doloris pœnam frequenter recipiunt. Juste illis fit ut quia inordinate delectationes quærunt et sequuntur, non sine amaritudine et confusione eas expleant.
[4] O, quam breves, quam falsæ, quam inordinatæ, et turpes omnes sunt. Verumtamen præ ebrietate et cæcitate non intelligunt, sed velut muta animalia, propter modicum corruptibilis vitæ delectamentum, mortem animæ incurrunt. Tu ergo, fili, post concupiscentias tuas non eas: et a voluntate tua avertere; delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
[5] Etenim si veraciter vis delectari, et abundantius a me consolari, ecce in contemtu omnium mundanorum, et in abscissione omnium infirmarum delectationum erit benedictio tua, et copiosa tibi reddetur consolatio. Et quanto plus te ab omni creaturarum solatio subtraxeris, tanto in me suaviores et potentiores consolationes invenies. Sed primo non sine quadam tristitia et labore certaminis ad has pertinges. Obsistet inolita consuetudo, sed meliori consuetudine devincetur. Remurmurabit caro, sed fervore spiritus frænabitur. Instigabit te et exacerbabit serpens antiquus sed oratione fugabitur, insuper et labore utili aditus ei magnus obstruetur.