De mirabili affectu divini amoris.
[1] Benedico te, Pater cælestis, Pater Domini mei Jesu Christi, qui mei pauperis dignatus es recordari. O, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, gratias tibi ago, qui me indignum omni consolatione quandoque tua recreas consolatione. Benedico te semper et glorifico cum unigenito Filio tuo, et Spiritu Sancto paracleto in sæcula sæculorum, amen. Eia, Domine Deus, meus amator sancte, cum tu veneris in cor meum, exultabunt omnia interiora mea. Tu es gloria mea et exultatio cordis mei, tu spes mea et refugium in die tribulationis meæ.[2] Sed quia adhuc debilis sum in amore et impefectus in virtute, ideo necesse habeo confortari et consolari. Propterea visita me sæpius, et instrue disciplinis tuis. Libera me a passionibus pravis et malis, et sana cor meum ab omnibus affectionibus inordinatis, ut intus sanatus et bene purgatus aptus efficiar ad amandum, fortis ad patiendum, stabilis ad perseverandum.[3] Magna res est amor, magnum omnino bonum quod solum leve facit esse onerosum, et fert æqualiter omne inæquale: nam onus sine onere portat, et omne amarum dulce ac sapidum efficit. Amor Jesu nobilis ad magna operanda impellit, et desideranda semper perfectiora excitat. Amor vult esse sursum, nec ullis infimis rebus retineri. Amor vult esse liber, et ab omni mundana affectione alienus, ne internus ejus impediatur aspectus; ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat, aut per incommodum succumbat. Nil dulcius est amore, nil fortius, nil altius, nil latius, nil jucundius, nil plenius, nil melius in cælo et in terra, quia amor a Deo natus est, nec potest nisi in Deo super omnia creata quiescere.[4] Amans volat, currit, lætatur, liber est, et non tenetur. Dat omnia pro omnibus, et habet omnia in omnibus, quia in uno summo super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit. Non respicit ad dona, sed ad donantem se convertit super omnia bona. Amor sæpe modum nescit, sed super omne bonum fervescit. Amor onus non sentit, labores non reputat, plus affectat, quam valet, de impossibilitate non causatur, quia cuncta sibi licere posse arbitratur. Valet igitur ad omnia, et multa implet, et effectui mancipat. Ubi vero amans deficit et jacet, amor vigilat, et dormiens dormitat, fatigatus non laxatur, arctatus non arctatur, territus non conturbatur, sed, sicut vivax flamma et ardens favilla, sursum erumpit secureque pertransit.[5] Si quis amat, novit quid hæc vox clamat. Magnus clamor in auribus Dei est ardens affectus animæ, quæ dicit. Deus, Deus meus, amor meus, tu totus meus, et ego tuus.[6] Dilata me in amore, ut discam interiori cordis ore degustare, quam suave sit amare et in amore liquefieri et natare. Tenear amore vadens supra me præ nimio fervore et stupore. Cantem amoris canticum; sequar te dilectum meum in altum. Deficit in laude tua anima mea, jubilans ex amore. Amem te plus quam me, nec me nisi propter te, et omnes in te, qui vere amant te, sicut jubet lex amoris, lucens ex te.[7] Est amor velox, sincerus, pius, prudens, longanimis, virilis, et seipsum nunquam quærens. Ubi enim seipsum aliquis quærit, ibi ab amore cadit. Est amor circumspectus, humilis et rectus, non mollis, non levis nec vanis intendens rebus, sobrius, stabilis, castus, quietus, et in cunctis sensibus custoditus. Est amor subjectus et obediens Prælatis, sibi vilis et despectus, Deo devotus et gratificus fidens, et semper sperans in eo, etiam cum sibi non sapit Deus, quia sine dolore non vivitur in amore.[8] Qui non est paratus omnia pati, et ad voluntatem stare dilecti, non est dignus amator appellari. Oportet amantem omnia dura et amara propter dilectum libenter amplecti, nec ob contraria accidentia ab eo deflecti.