De desiderio æternæ vitæ, et quanta sint certantibus præmia promissa.
[1] Fili mi, cum tibi desiderium æternæ beatitudinis desuper infundi sentis, et de tabernaculo corporis exire concupiscis, ut claritatem meam sine vicissitudinis umbra contemplari possis, dilata cor tuum, et omni desiderio hanc sanctam inspirationem suscipe. Redde amplissimas supernæ bonitati gratias, quæ tecum sic dignanter agit, clementer visitat, ardenter excitat, potenter sublevat, ne proprio pondere ad terrena labaris. Neque enim hoc cogitatu tuo aut conatu accipis, sed sola dignatione supernæ gratiæ et divini respectus, quatenus in virtutibus, et majori humilitate proficias et ad futura certamina te præpares mihique toto cordis affectu adhærere et serventi voluntate studeas deservire.[2] Fili, sæpe ignis ardet, sed sine fumo flamma non ascendit. Sic et aliquorum desideria ad cælestia flagrant et tamen a tentatione carnalis affectus liberi non sunt. Idcirco nec omnino pure pro honore Dei agunt quod tam desideranter ab eo petunt. Tale est et sæpe desiderium tuum, quod insinuasti fore tam importunum. Non enim est hoc purum et perfectum, quod propria commoditate est infectum.[3] Pete non quod tibi est delectabile et commodum, sed quod mihi acceptabile atque honorificum; quia si recte judicas meam ordinationem tuo desiderio, et omni desiderato præferre debes, ac sequi. Novi desiderium tuum, et frequentes gemitus audivi. Jam velles esse in libertate gloriæ filiorum Dei, jam te delectat domus æterna, et cælestis patria gaudio plena. Sed nondum venit hora ista; sed est adhuc, est aliud temus belli, videlicet tempus laboris et robatinis. Optas summo repleri bono, sed non potes hoc assequi modo. Ego sum, exspecta me, dicit Dominus, donec veniat regnum Dei.[4] Probandus es adhuc in terris et in multis exercitandus. Consolatio interdum tibi dabitur, sed copiosa satietas non concedetur. Confortare igitur et esto robustus, tam in agendo quam in patiendo naturæ contraria. Oportet te novum induere hominem, et in alterum virum mutari. Oportet te sæpe agere quod non vis, et quod vis oportet te relinquere. Quod aliis placet, processum habebit; quod tibi placet, ultra non proficiet. Quod alii dicunt, audietur; quod tu dicis, pro nihilo computabitur. Patent alii, et accipient; tu petes nec impetrabis.[5] Erunt alii magni in ore hominum; de te autem tacebitur. Aliis hoc vel illud committetur, tu autem ad nihil utilis judicaberis. Nam propter alium natura contristabitur, sed magnum fructum sibi silens reportabit. In his et similibus multis probari solet fidelis Domini servus, qualiter se in omnibus abnegare, et in omnibus frangere quærit. Vix est aliquid tale, in quo tantundem mori indiges, sicut videre et pati, quæ voluntati tuæ adversa sunt; maxime autem cum disconvenientia, et quæ minus tibi utilia apparent, fieri jubentur. Et quia non audes resistere altiori potestati, sub dominio constitutus, ideo durum tibi videtur ad nutum alterius ambulare, et omne proprium sentire omittere.[6] Sed pensa, fili, horum fructum laborum, celerem finem atque præmium nimis magnum, et non habebis inde gravamen, sed fortissimum patientiæ tuæ solamen. Nam et pro modica hac voluntate, quam modo sponte deseris, habebis semper voluntatem tuam in cælis. Ibi quippe invenies omne quod volueris, omne quod desiderare potes. Ibi aderit tibi totius facultas boni sine timore amittendi. Ibi voluntas tua una semper mecum; nil cupies extraneum vel privatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur, nemo te impediet, nihil obviabit: sed cuncta desiderata simul erunt præsentia, totumque tuum affectum reficient, et adimplebunt usque ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia perpessa, pallium laudis pro mærore, pro loco novissimo sedem regni in sæcula. Ibi apparebit fuctus obedientiæ; gaudebit labor pœitentiæ, et humilis subjectio coronabitur gloriose.[7] Nunc ergo te inclina humliter sub omnium manibus, nec sit curæ, quia hoc dixerit, ve jusserit: sed hoc magno opere curato, ut sive Prælatus, sive minor au æqualis aliud a te exposcerit vel innuerit, pro bono totum accipias, et sincera voluntate studeas adimplere. Quærat alius hoc, alius illud; glorietur ille in illo, et iste in isto; laudenturque millies mille, tu autem nec isto nec illo: sed tui ipsius gaude contemtu, et in mei solius beneplacito ac honore. Hoc optandum est tibi, ut sive per vitam sive per mortem Deus semper in te glorificetur.