De quatuor magnam importantibus pacem.
[1] Fili, nunc decebo te viam pacis et veræ libertatis.[2] Fac, Domine, quod dicis, quia hoc mihi est gratum audire.[3] Stude, Fili, alterius potius facere voluntatem quam tuam. Elige semper minus quam plus habere. Quære semper inferiorem locum et omnibus subesse. Opta semper et ora, ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis et quietis.[4] Domine, sermo tuus iste brevis multum continet perfectionis; parvus est dictu, sed plenus sensu et uber in fructu. Nam si posset a me fideliter custodiri, non deberet tam facilis in me turbatio origi. Nam quoties me impacatum sentio et gravatum, ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed tu qui omnia potes, et animæ profectum semper diligis, adauge amjorem gratiam, ut posim tuum complere sermonem, et meam perficere salutem.Oratio contra cogitationes malas.[5] Domine Deus meus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice: quoniam in me surrexerunt cogitationes vanæ et timores magni affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illæsus? Quomodo perfringam eas?[6] Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo; aperiam januam carceris, et arcana secretorum revelabo tibi.[7] Fac, Domine, ut loqueris, et fugiant a facie tua omnes iniquæ cogitationes. Hæc est spes et unica consolatio mea, ad te in omni tribulatione confugere, tibi confidere, ex intimo invocare, et patienter consolationem tuam exspectare.Oratio pro illuminatione mentis.[8] Clarifica me, bone Jesu, claritate æterni lumnis. Educ de habitaculo cordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes multas et elide vim facientes tentationes. Pugna pro me fortiter, et expugna malas bestias, concupiscentias dico illecebrosas, ut fiat pax in virtute tua et abundantia laudis tuæ resonet in aula sancta, hoc est in conscientia pura. Impera ventis et tempestatibus; dic, mari quiesce; dic Aquiloni, ne flaveris: et erit tranquillitas magna.[9] Emitte lucem tuam et veritatem, ut luceant super terram, quia terra sum inanis et vacua, donec illumines me. Effunde gratiam tuam desuper, perfunde cor meum gratia cælesti, ministra devotionis aquas ad irrigandum faciem terræ, ad producendum fructum bonum et optimum. Eleva mentem pressam mole peccatorum et ad cælestia totum desiderium meum suspende: ut gustata suavitate supernæ felicitatis pigeat de terrenis cogitare.[10] Rape me et eripe me ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia nulla res creata appetitum meum plenarie valet quietare et consolari. Junge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tu solus sufficis amanti et absque te frivola sunt universa.