Quod omnibus non est credendum, et de facili lapsu verborum.
[1] Da mihi auxilium, Domine, de tribulatione, quia vana salus hominis. Quam sæpe ibi non inveni fidem, ubi me habere putavi: quoties etiam libi reperi, ubi minus præsumsi. Vana ergo spes in hominibus, salus autem justorum in te, Deus. Benedictus sis, Domine Deus, in omnibus quæ nobis accidunt. Infirmi sumus et instabiles; cito fallimur et permutamur.[2] Quis est homo qui ita caute et circumspecte in omnibus se custodire valeat: ut aliquando in aliquam deceptionem, vel perplexitatem non veniat. Sed qui in te, Domine, confidit, ac simplici ex corde quærit, non tam facile labitur. Et si inciderit in aliquam tribulationem, quomodocumque etiam fuerit implicatus, citius per te eruetur, aut a te consolabitur, quia tu non deseris in te sperantem usque in finem. Rarus fidus amicus, in cunctis amici perseverans pressuris. Tu Domine, tu solus es fidelissimus in omnibus, et præter te non est alter talis.[3] O, quam bene sapuit illa anima sancta, quæ dixit: Mens mea solidata est, et in Christo fundata. Si ita mecum foret, non tam facile timor humanus me sollicitaret, nec verborum jacula moverent. Quis omnia prævidere, quis præcavere futura mala sufficit? Si prævisa etiam lædunt sæpe, quid improvisa nisi graviter feriunt? Sed quare mihi mesero non melius providi? Cur etiam tam facile aliis credidi? Sed homines sumus, nec aliud quam fragiles homines sumus, etsi Angeli a multus æstimamur, et dicimur. Cui credam, Domine? Cui credam nisi tibi? Es veritas quænon fallis, nec falli potes. Et rursum: Omnis homo mendax, instabilis, et labilis maxime in verbis, ita ut statim vix credit debeat, quod rectum in facie sonare videtur.[4] Quam prudenter præmonuisti, cavendum ab hominibus esse, et quia inimici hominis domestici ejus, nec credendum, si quis dixerit: Ecce hic, aut ecce illic. Doctus sum damno et utinam ad cautelam majorem, non ad insipientiam mihi. Cautus esto, quidam ait; cautus esto, serva apud te quod dico: et dum ego sileo et absconditum credo, nec ille silere potest, quod silendum petiit; sed statim prodit me, et se, et abit. Ab hujusmodi rabulis et incautis hominibus protege me, Domine, ne in manus eorum incideam, nec unquam talia committam. Verbum verum, et stabile da in os meum et linguam calidam longe fac a me. Quod pati nolo, omnimodo cavere debeo.[5] O, quam bonum et pacificum de aliis silere, nec indifferenter omnia credere, nec de facili ulterius effari, paucis seipsum revelare, te semper inspectorem cordis quærere, nec omni verborum vento circumferri, sed omnia intima et externa secundum tuæ beneplacitum voluntatis optare perfici. Quam tutum pro conservatione cælestis gratiæ, humanam fugere apparentiam nec appetere quæ foris admirationem videntur præbere: sed ea tota sedulitate sectari, quæ vitæ emendtionem dant, et servorem. Quam multis nocuit virtus scita, ac proprie laudata. Quam sane profuit gratia servata silentio in hac fragili vita, quæ tota tentatio fertur et militia.