De obedientia humili subditi, ad exemplum Jesu Christi.
[1] Fili, qui se subtrahere nititur ab obedientia, ipse se subtrahit a gratia et qui quærit habere privata, amittit communia. Qui non libenter, et sponte suo superiori se subdit: signum est quod caro sua nondum perfecte sibi obedit, sed sæpe recalcitrat et murmurat. Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere, si carnem propriam optas subjugare. Citius namque exterior vincitur inimicus, si interior homo non fuerit devastatus. Non est molestior et pejor animæ hostis, quam tu ipse tibi, non bene concordans spiritui. Oportet enim te verum assumere tui ipsius contemtum, si vis prævalere adversus carnem, et sanguinem, quia adhuc nimis inordinate te diligis: ideo plene te resignare aliorum voluntati trepidas.[2] Sed quid magnum tu, qui pulvis es, et nihil, si propter Deum te subdis homini, quando eo Omnipotens et Altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo, me homini propter te subjeci humiliter. Factus sum omnium humillimus, et infimus, ut etiam superbiam mea humilitate vinceres. Disce obtemperare, pulvis, dice te humiliare, terra et limus, et sub omnium pedibus incurvare. Disce voluntates tuas frangere, et ad omnem subjectionem te dare.[3] Exardesce contra te, nec patiaris tumorem in te vivere, sed ita subjectum et pulverem te exhibe, ut omnes super te ambulare possint, et sicut lutum platearum conculcare. Quid habes, homo inanis, conqueri? Quid, sordide peccator, potes contradicere exprobrantibus tibi, qui toties Deum offendisti et toties infernum meruisti? Sed pepercit tibi oculus meus, quia prætiosa fuit anima tua in conspectu meo, ut cognosceres dilectionem meam, et gratus semper beneficiis meis existeres et ad veram subjectionem et humilitatem te jugiter dares, patienterque proprium contemtum ferres.