Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 51

Quod humilibus insistendum est operibus, cum deficitur a summis.

[1] Fili mi, non semper vales in serventiori desiderio virtutum stare nec in altiori gradu contemplationis, sed necesse habes interdum ob originalem corruptelam ad inferiora descendere, et onus corruptibilis vitæ etiam invite et cum tædio portare. Quamdiu mortale corpus geris, tædium senties et gravamen cordis. Oportet ergo sæpe in carne de carnis onere gemere, eo guod non vales spiritualibus studiis, et divinæ contemplationi indefinenter inhærere.
[2] Tunc expedit tibi ad humilia et exteriora opera confugere, et in bonis te actibus recreare, adventum meum et supernam visitationem firma confidentia exspectare, exilium tuum et ariditatem mentis patienter sufferre, donec iterum a me visiteris, et ab omnibus anxietatibus libereris. Nam faciam te laborum oblivisci, et interna quiete perfrui. Expandam coram te prata scripturarum, ut dilatato corde currere incipas viam mandatorum emorum, et dices: Non sunt condignaæ passiones hujus temproris ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.