De confessione propriæ infirmitatis, et hujus vitæ miseriis.
[1] Confiteor adversum me injustitiam meam; confitebor tibi, Domini, infirmitatem meam. Sæpe parva res est quæ dejicit et contristat. Præpono me firmiter acturum, sed cum modica tentatio venerit, magis mihi sit angustia. Valde vilis quandoque res est, unde gravis tentatio provenit; dum puto me aliquantulum tutum, cum non sentio, invenio me nonnunquam pæne devictum ex levi flatu.[2] Vide ergo, Domine, humilitatem meam, et fragilitatem tibi undique notam. Miserere mei, et eripe me de luto, ut non infigar, non permaneam devictus usquequaque. Hoc est quod me frequenter reverberat, et coram te confundit, quod tam labilis sum, et infirmus ad resistendum passionibus, et si non omnino ad consensionem, tamen mihi etiam molesta et gravis est earum infectatio, et tædet valde sic quotidie vivere in lite. Exhinc nota sit mihi infirmitas mea, quia multo facilius irrunt abominandæ semper phantasiæ, quam discedunt.[3] Utinam, fortissime Deus Israel, zelator animarum fidelium, respicias servi tui laborem et dolorem, adsistasque illi in omnibus ad quæcumque perrexerit. Robora me cælesti fortitudine, neque vetus homo, misera caro spiritui necdum bene subjecta valeat dominari, adversus quam certare oportebit, quamdiu spiratur in hac vita miserrima. Heu, qualis est hæc vita? Ubi non desunt tribulationes, et miseriæ; ubi plena laqueis, et hostibus sunt omnia. Nam una tribulatione seu tentatione recedente, alia accedit, sed et adhuc priore durante conflictu aliæ plures superveniunt et insperatæ.[4] Et quomodo potest amari vita hominis habens tantas amaritudines, et tot subjecta calamitatibus et miseriis? Quomodo etiam dicitur vita tot generans mortes et pestes? Et tamen amatur, et delectari in ea quæritur a multis. Reprehenditur frequenter mundus tanquam fallax sit, et vanus, nec tamen facile relinquitur, cum concupiscentiæ carnis dominantur. Sed alia trahunt ad amandum, alia ad contemnendum, alia ad amorem mundi, carnis desiderium, desiderium oculorum et superbia vitæ; sed pœnæ et miseriæ sequentes ea odium mundi pariunt et tædiunt.[5] Sed vincit, proh dolor, delectatio prava mentem mundo deditam, et esse sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitatem, et internam virtutis amœnitatem nec vidit nec gustavit. Qui qutem mundum perfecte contemnunt, et Deo vivere sub sancta disciplina student, isti dulcedinem divinam veris abrenuntiatoribus promissam non ignorant, et quam graviter mundus errat, et varie fallitur, vident.