Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 35

Quod non est securitas a tentatione in hac vita.

[1] Fili, nunquam es securus in hac vita: sed quoad vixeris, semper arma spiritualia tibi sunt necessaria. Inter hostes versaris; a dextris et a sinistris impugnaris. Si ergo non uteris undique scuto patientiæ, non eris diu sine vulnere. Insuper si non ponis cor tuum fixe in me cum vera voluntate cuncta patiendi propter me, non poteris ardorem istum sustinere, nec ad palmam pertingere Beatorum. Oportet ergo te viriliter omnia pertransire, et potenti manu uti adversus objecta. Nam vincenti datur manna et torpenti relinquitur multa miseria.
[2] Si quæris in hac vita requiem: quomodo tunc pervenies ad æternam requiem? Non ponas te ad multam requiem, sed a magnam patientiam. Quære veram pacem non in terris sed in cælis, non in hominibus nec in cæteris creaturis, sed in Deo solo. Pro amore Dei debes omnia libenter subire, labores scilicet et dolores, tentationes et vexationes, anxietates, et necessitates, infirmitates, injurias, oblocutiones, reprehensiones, humiliationes, confusiones, correctiones et despectiones. Ego reddam ei æternam mercedem pro brevi labore, et infinitam gloriam pro transitoria confusione.
[3] Putas, quod semper habebis pro tua voluntate consolationes spirituales. Sancti mei non habuerunt tales, sed multas gravitates et tentationes varia, magnasque desolationes, sed patienter sustinuerunt se in omnibus et magis confisi sunt Deo quam sibi: scientes quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam promerendam. Vis tu statim habere, quod multi post multas lacrymas et magnos labores vix obtinuerunt? Exspecta Dominum, viriliter age et confortare; noli diffidere, noli discedere, sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei. Ego reddam plenissime; ego tecum ero in omni tribulatione.