Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 40

Quod homo nihil boni ex se habet, et de nullo gloriari debet.

[1] Domine, quid est homo, quod memor sis ejus, aut filius hominis, quia visitas eum? Quid promeruit homo, ut dares illi gratiam tuam? Domine, quid possum conqueri, si deseris me? aud quid juste obtendere possum, si quod peto non feceris? Certe hoc in veritate cogitare possum et dicere: Domine, nihil sum; nihil boni ex me habeo, sed in omnibus deficio, et ad nihil semper tendo. Ego nisi a te fuero adjutus et interius informatus, totus efficior tepidus et dissolutus.
[2] Tu autem, Domine, semper idem ipse es, et permanes in æternum: semper bonus et justus et sanctus; bene, juste et sancte agens omnia et disponens in sapientia. Sed ego, qui ad defectum magis pronus sum quam ad profectum, non semper sum in uno statu perdurans, quia septem tempora mutantur super me. Verumtamen cito melius sit, cum tibi placuerit, et manum porrexeris adjutricem: quia tu solus sine humano suffragio poteris auxiliari et in tantum confirmare, ut vultus meus amplius in diversa non mutetur, sed in te uno cor meum convertatur et quiescat.
[3] Unde si bene scirem omnem humanam consolationem abjicere, sive propter devotionem adipiscendam, sive propter necessitatem qua compellor te quærere, quia non est homo qui me consoletur: tunc merito possem de gratia sperare tua, et de dono novæ consolationis exultare.
[4] Gratias tibi, unde totum venit quotiescumque mihi bene succedit. Ego autem vanitas, et nihilum ante te, inconstans homo et infirmus. Unde possum gloriari? aut cur appeto reputari? Numquid de nihilo? et hoc vanissimum est. Vere inanis gloria pestis mala, vanitas maxima, quia a vera trahit gloria, et cælesti spoliat gratia. Dum enim homo complacet sibi, displicet tibi; dum inhiat laudibus humanis, privatur veris virtutibus.
[5] Est autem vera gloria et exultatio sancta gloriari in te et non in se, gaudere in nomine tuo, non in virtute propria, nec in aliqua creatura delectari nisi propter te. Laudetur nomen tuum, non meum; magnificetur opus tuum, non meum; benedicatur nomen sanctum tuum, non meum; nihil autem attribuatur mihi de laudibus hominum. Tu gloria mea, tu exaltatio cordis mei. In te gloriabor et exultabo tota die; pro me autem nihil, nisi in infirmatibus meis.
[6] Quærant Judæi gloriam quæ ab invicem est: ego hanc requiram quæ a solo Deo est. Omnis quidem gloria humana, omnis honor temporalis, omnis altitudo mundana æternæ gloriæ tuæ comparata vanitas est et stultitia. O, veritas mea, et misericordia mea Deus meus, Trinitas beata: tibi soli laus, vertus, honor et gloria per infinita sæculorum sæcula.