Polyglot Reader

De Imitatione Christi
Liber Tertius / Capitulum 47

Quod omnia gravia pro æterna vita sunt toleranda.

[1] Fili, non frangant te labores quos assumsisti propter me, nec tribulationes te dejiciant usquequaque; sed mea promissio in omni eventu te roboret, et consoletur. Ego sufficiens sum ad reddendum supra omnem modum et mensuram. Non hic diu laborabis, nec semper gravaberis doloribus. Exspecta paulisper, et videbis celerem finem malorum. Veniet una hora, quando cessabit omnis labor et tumultus. Modicum est, et breve omne, quod transit cum tempore.
[2] Age quod agis; fideliter labora in vinea mea, ego ero merces tua. Scribe, lege, canta, geme, tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et majoribus præliis vita æterna. Veniet pax in die una, quæ nota est Domino. Non enim erit dies vel nox hujus scilicet temporis, sed lux perpetua, claritas infinita, pax firma et requies secura. Non dices tunc: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Nec clamabis: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, quoniam præcipitabitur mors, et salus erit indefectiva, anxietas nulla jucunditas beata, societas dulcis et decora.
[3] O, si vidisses Sanctorum in cælo coronas perpetuas, quanta quoque nunc exultant gloria, qui huic mundo olim contemtibiles, et quasi vita ipsa indigni putabantur: profecto statim te humiliares usque ad terram et affectares potius omnibus subesse, quam uni præesse; nec hujus vitæ lætos dies concupisceres, sed magis pro Deo tribulari gauderes, et pro nihilo inter homines computari maximum lucrum duceres.
[4] O, si tibi hæc saperent, et profunde ad cor transirent, quomodo auderes vel semel conqueri? Nonne pro vita æterna cuncta laboriosa sunt toleranda? Non est parvum quid lucrari, aut perdere regnum Dei. Leva igitur faciem tuam in cælo. Ecce ego et omnes Sancti mei mecum, qui in hoc sæculo magnum habuerunt certamen, modo gaudent modo consolantur modo securi sunt et modo requiescunt, et fine fine in regno Patris mei permanebunt mecum.