[1] Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.[2] Audite, cæli, et auribus percipe, terra,quoniam Dominus locutus est.Filios enutrivi, et exaltavi ;ipsi autem spreverunt me.[3] Cognovit bos possessorem suum,et asinus præsepe domini sui ;Israël autem me non cognovit,et populus meus non intellexit.[4] Væ genti peccatrici,populo gravi iniquitate,semini nequam, filiis sceleratis !dereliquerunt Dominum ;blasphemaverunt Sanctum Israël ;abalienati sunt retrorsum.[5] Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ?omne caput languidum,et omne cor mœrens.[6] A planta pedis usque ad verticem,non est in eo sanitas ;vulnus, et livor, et plaga tumens,non est circumligata, nec curata medicamine,neque fota oleo.[7] Terra vestra deserta ;civitates vestræ succensæ igni :regionem vestram coram vobis alieni devorant,et desolabitur sicut in vastitate hostili.[8] Et derelinquetur filia Sionut umbraculum in vinea,et sicut tugurium in cucumerario,et sicut civitas quæ vastatur.[9] Nisi Dominus exercituumreliquisset nobis semen,quasi Sodoma fuissemus,et quasi Gomorrha similes essemus.[10] Audite verbum Domini,principes Sodomorum ;percipite auribus legem Dei nostri,populus Gomorrhæ.[11] Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ?dicit Dominus.Plenus sum :holocausta arietum,et adipem pinguium,et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum,nolui.[12] Cum veniretis ante conspectum meum,quis quæsivit hæc de manibus vestris,ut ambularetis in atriis meis ?[13] Ne offeratis ultra sacrificium frustra :incensum abominatio est mihi.Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ;iniqui sunt cœtus vestri.[14] Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea :facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.[15] Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam :manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.[16] Lavamini, mundi estote ;auferte malum cogitationum vestrarumab oculis meis :quiescite agere perverse,[17] discite benefacere ;quærite judicium, subvenite oppresso,judicate pupillo, defendite viduam.[18] Et venite, et arguite me, dicit Dominus.Si fuerint peccata vestra ut coccinum,quasi nix dealbabuntur ;et si fuerint rubra quasi vermiculus,velut lana alba erunt.[19] Si volueritis, et audieritis me,bona terræ comeditis.[20] Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,gladius devorabit vos,quia os Domini locutum est.[21] Quomodo facta est meretrixcivitas fidelis, plena judicii ?justitia habitavit in ea,nunc autem homicidæ.[22] Argentum tuum versum est in scoriam ;vinum tuum mistum est aqua.[23] Principes tui infideles,socii furum.Omnes diligunt munera,sequuntur retributiones.Pupillo non judicant,et causa viduæ non ingreditur ad illos.[24] Propter hoc ait Dominus,Deus exercituum, Fortis Israël :Heu ! consolabor super hostibus meis,et vindicabor de inimicis meis.[25] Et convertam manum meam ad te,et excoquam ad puram scoriam tuam,et auferam omne stannum tuum.[26] Et restituam judices tuos ut fuerunt prius,et consiliarios tuos sicut antiquitus ;post hæc vocaberis civitas justi,urbs fidelis.[27] Sion in judicio redimetur,et reducent eam in justitia.[28] Et conteret scelestos, et peccatores simul ;et qui dereliquerunt Dominum consumentur.[29] Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt,et erubescetis super hortis quos elegeratis,[30] cum fueritis velut quercus defluentibus foliis,et velut hortus absque aqua.[31] Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ,et opus vestrum quasi scintilla,et succendetur utrumque simul,et non erit qui extinguat.